CONGREGATIO DE CULTU DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

DE USU LINGUARUM POPULARIUM
IN LIBRIS LITURGIAE ROMANAE EDENDIS

 

INSTRUCTIO QUINTA
"AD EXSECUTIONEM CONSTITUTIONIS
CONCILII VATICANI SECUNDI
DE SACRA LITURGIA RECTA ORDINANDAM"

(Ad Const. art. 36)

ROMAE

2001

 

1.        Liturgiam authenticam, e viva et vetustissima spirituali traditione Ecclesiae exortam, valde optavit Sacrosanctum Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum studiose custodire atque ingenio variorum populorum pastorali cum sapientia accommodare, ita ut fideles in plena, conscia et actuosa participatione sacrarum actionum, praecipue in Sacramentorum celebratione, uberem fontem gratiarum et facultatem se continenter formandi ad mysterium christianum invenirent.[1]

2.   Exinde, Summorum Pontificum cura, magnum opus instaurandi libros liturgicos Ritus romani coepit initium, quod amplectebatur translationem[2]in sermones populares eo consilio ut instauratio diligentissima sacrae Liturgiae efficeretur, scilicet unum ex praecipuis praedicti Concilii propositis.

3.   Instauratio liturgica usque adhuc prosperos eventus habuit opera et ingenio multorum, praesertim Episcoporum, quorum curae ac studio magnum hoc ac difficile munus est commissum. Pariter maxima prudentia et cura postulantur in libris liturgicis apparandis, qui sint sana doctrina insignes, in elocutione accurati, immunes omni effectu ideologico atque ceterum iis praediti qualitatibus, quibus sacra mysteria salutis et indefectibilis fides Ecclesiae in orationem efficaciter transmittatur humana lingua, et cultus idoneus Deo Altissimo exhibeatur.[3]

4.   Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum in deliberationibus ac decretis singulare momentum tribuit ritibus liturgicis, traditionibus ecclesiasticis ac disciplinae vitae christianae, propriis illarum Ecclesiarum particularium, praesertim Orientalium, quae veneranda antiquitate sunt praeclarae quaeque propterea variis modis traditionem declarant per Patres ab Apostolis acceptam.[4]Concilium expetivit, ut traditiones uniuscuiusque ex his Ecclesiis particularibus integrae et intactae servarentur; itaque, postulans ut varii Ritus secundum sanam traditionem recognoscerentur, principium statuit, ex quo solum eae mutationes inducerentur, quibus proprius et organicus progressus foveretur.[5]Eadem vigil cura sane requiritur ad tuendos et authentica ratione provehendos ritus liturgicos, traditiones ecclesiasticas atque disciplinam Ecclesiae Latinae, specialiter Ritus romani. Eadem cura etiam adhiberi debet operi transferendi in linguas populares textus liturgicos, praesertim Missale Romanum, quod haberi pergat praestantissimum signum et instrumentum integritatis et unitatis Ritus romani.[6]

5.   Re quidem vera licet affirmari ipsum Ritum romanum iam esse praetiosum exemplum et instrumentum verae inculturationis. Ritus enim romanus insignis est notabili facultate sibi assumendi textus, cantus, gestus et ritus a consuetudinibus atque ingenio diversarum gentium et Ecclesiarum particularium sive Orientis sive Occidentis deductos, ad aptam et convenientem unitatem, fines quarumvis regionum excedentem, efficiendam.[7]Haec proprietas praesertim est conspicua in eius orationibus, quae facultatem praebent primitivorum rerum adiunctorum limites superandi, ita ut orationes evadant christianorum cuiusvis loci atque aetatis. Ritus romani identitas atque expressio unitaria in praeparandis cunctis translationibus librorum liturgicorum summa diligentia sunt servandae,[8]non quasi quiddam mnemosynum historicum, sed ut manifestatio realitatum theologicarum communionis unitatisque ecclesialis.[9]Opus inculturationis, cuius rei translatio in linguas populares est pars, ideo ne habeatur quasi via ad nova genera vel familias rituum inferendas, contra, oportet reputetur quasvis accommodationes, inductas ut necessitatibus culturalibus aut pastoralibus occurratur, partes esse Ritus romani, eidemque inde harmonice inserendas.[10]

6.   Ex quo Constitutio de sacra Liturgia est promulgata, opus, a Sede Apostolica promotum, pertinens ad translationem textuum liturgicorum in linguas populares, secum ferebat etiam emanationem normarum et consilia Episcopis transmissa. Attamen perspectum est translationes textuum liturgicorum variis in locis indigere mutatione in melius per emendationem vel per novam redactionem.[11]Omissiones aut errores, quibus quaedam translationes in linguas populares usque adhuc sunt affectae, impediverunt reapse debitam inculturationis progressionem, maxime quod ad quasdam attinet linguas; unde factum est ut Ecclesiae praecluderetur capacitas fundamenta iaciendi plenioris, sanioris, veriorisque instaurationis.

7.   Quapropter nunc necesse esse videtur nova ratione, maturiore experientia iuvante, exponere principia translationis, quibus inhaerendum erit cum in futuris translationibus ex novo conficiendis tum in emendatione textuum iam in usum inductorum, atque normas quasdam iam vulgatas distinctius definire, ratione habita plurium quaestionum ac rerum adiunctorum temporibus nostris exortarum. Ut plenus usus fiat experientiae, inde a celebrato Concilio haustae, videtur ad rem valere, si normae illae interdum ut propensiones enuntientur, quae in praeteritis translationibus perspicuae quaeque in futuris vitandae sunt. Reapse necessarium esse videtur ut vera notio translationis liturgicae iterum perpendatur, ita ut translationes sacrae Liturgiae in linguas populares sint securae ut vox authentica Ecclesiae Dei.[12]Haec ergo Instructio providet et parare studet novam aetatem instaurationis, quae indoli et traditioni Ecclesiarum particularium sit consentanea, sed etiam in tuto collocet fidem et unitatem universae Ecclesiae Dei.

8.   Ea, quae in hac praesenti Instructione statuuntur, substituantur pro omnibus normis de eadem re antehac editis, excepta Instructione, "Varietates legitimae", a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum die 25 mensis ianuarii 1994 publici iuris facta, cum qua Instructione novae hae normae componendae esse reputentur.[13]Normas, quae hac praesenti Instructione contineantur, iudicetur ad translationem pertinere textuum usui liturgico destinatorum in Ritu romano, et, mutatis mutandis, in ceteris Ritibus Ecclesiae Latinae iure recognitis.

 

9. Ubi Congregationi de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum visum fuerit, exarabitur, collatis consiliis cum Episcopis, quibus interest, textus "ratio translationis" nuncupandus, auctoritate eiusdem Dicasterii definiendus, quo principia translationis in hac Instructione exposita ad certam quandam linguam pressius applicentur. Documentum illud, pro opportunitate, variis ex elementis constare potest, ex. gr., elencho vocabulorum popularium cum aliis latinis aequiparandorum, expositione principiorum specialiter ad determinatam linguam spectantium, et cetera.

  

I

DE ELIGENDIS LINGUIS POPULARIBUS
IN USUM LITURGICUM INTRODUCENDIS

 

10.    Primum perpendendum est de selectione linguarum, quas usurpari in liturgicis celebrationibus liceat. Opportunum est enim ut in unoquoque territorio ratio pastoralis elaboretur, quae respectum habeat praecipuorum idiomatum ibi exstantium, distinguendo inter sermones, quibus populus sponte loquitur, et eos, qui, cum non attingant naturalem communicationem ad mensuram rei pastoralis, maneant tantum res culturali studio proposito. In ratione illa concipienda et efficienda debite caveatur ne per electionem linguarum popularium in usum liturgicum introducendarum fideles in parvas turmas secernantur, cum periculum sit ne inter cives discordia foveatur in detrimentum unitatis populorum, atque cum Ecclesiarum particularium tum Ecclesiae universae.

 

11.    In illa ratione etiam dilucide distinguatur ab hac parte inter linguas, quae universe ad communicationem pastoralem recipiantur, ab altera parte eas, quae in sacra Liturgia adhibeantur. In ratione illa componenda oportet item principium ducatur necessariorum adiumentorum, quibus usus certi cuiusdem sermonis innitatur, sicut numerus sacerdotum, diaconorum et collaboratorum laicorum, qui sermone illo uti valeant, necnon numerus hominum peritorum, exercitatorum et facultatem habentium translationes omnium librorum liturgicorum Ritus romani cum principiis hic enuntiatiis congruentes praeparandi; necnon subsidiorum nummariorum ac technicorum ad translationes conficiendas et libros typis imprimendos, usu liturgico vere idoneos.

 

12.    Necessaria insuper evadit distinctio in ambitu liturgico inter linguas et idiomata dialectalia. Peculiari ratione dialecti, quae communem ingenii formationem academicam et culturalem non fulciunt, ad plenum liturgicum usum recipi nequeunt, quia deficiunt stabilitate et amplitudine, quae necessaria sunt, ut sint sermones liturgici intra fines latiores. Quoquo modo, numerus particularium linguarum liturgicarum ne nimis augeatur.[14]Hoc necesse est, ut in liturgicis celebrationibus intra confinia eiusdem nationis unitas quaedam sermonis foveatur. 

 

13.    Sermo autem, in plenum usum liturgicum non introductus, hac de causa non omnino ex ambitu liturgico excluditur. Adhiberi potest, saltem occasione data, in Oratione fidelium, in textibus cum cantu proferendis, in monitionibus aut partibus homiliae, praesertim si agitur de sermone christifidelium participum proprio. Manet tamen semper possibilitas linguam sive latinam sive aliam in eadem natione valde diffusam adhibendi, etiamsi sit sermo neque omnium neque maioris partis christifidelium hic et nunc celebrationis liturgicae participantium, dummodo discordia inter fideles vitetur.

 

14.    Quoniam usurpatio linguarum in usum liturgicum, ex parte Ecclesiae effecta, in ipsius linguae progressionem incidere, immo eam determinare possunt, curandum est, ut illae provehantur linguae, quae licet iis fortasse non sit longa traditio litteris mandata, usurpari posse videantur a personis maioris numeri. Dialectorum fragmentatio vitetur oportet, praesertim dum aliqua dialectus a forma vocali ad scriptam transit. Auspicandum est semper, ex contra, ut formae loquendi communitatibus hominum communes foveantur seu promoveantur.

 

15.    Conferentiae Episcoporum erit statuere quinam sermones in eius territorio vigentes in usum sive plenum sive partialem inducendi sunt. Quae statuta oportent a Sede Apostolica recognoscantur, antequam opus translationis quoquo modo inchoetur.[15]Priusquam sententiam hac de re ferat, Conferentia Episcoporum ne omittat mentem peritorum aliorumque operis sociorum per scripta colligere, quae vota, una cum ceteris actis, ad Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum in scriptis mittantur, necnon una cum relatione, ut infra, ad art. 16.

 

16.    Quod ad iudicium attinet Conferentiae Episcoporum, qua de inductione linguae popularis in usum liturgicum decernatur, haec, quae sequuntur, sunt observanda (cf. n. 79):[16]

a)      Ad legitima ferenda decreta, duae ex tribus suffragiorum secretorum partes requiruntur, ab omnibus iis qui in Conferentia Episcoporum iure fruuntur suffragium deliberativum ferendi;

b)     Omnia acta ab Apostolica Sede probanda, in duplici exemplari exarata et a Praeside et Secretario Conferentiae et subscriptantur sigilloque debite muniantur, ad Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum sunt transmittenda. Illis actis haec contineantur:

         i)            nomina Episcoporum vel iure aequiparatorum, qui adunationi interfuerunt,

         ii)           ratio de rebus actis, qua contineri debet exitus suffragationum, ad singula decreta pertinentium, addito numero faventium, adversantium et se suffragii latione abstinentium,

         iii)          dilucida expositio singularum partium Liturgiae, quae in lingua vernacula proferri statuuntur;

c)      In relatione peculiari, dilucide declaretur lingua, de qua agitur, necnon causae, quibus moventibus eiusmodi sermo in usum liturgicum ut introducendus sustinetur.

17.    Circa usum linguarum"artificiosarum"qui interdum temporum decursu est propositus, textuum approbatio, necnon facultatis concessio, eos in actionibus liturgicis adhibendi, Sanctae Sedi stricte reservatur, quae facultas solummodo in peculiaribus rerum adiunctis atque pro bono pastorali fidelium tribuitur, collatis consiliis cum Episcopis quibus maius interest.[17]

18.    In celebrationibus, quae aguntur pro gente alterius sermonis, sicut advenae, migrantes, peregrini, etc., licet, de consensu Episcopi dioecesani, sacram Liturgiam lingua populari celebrare eiusmodi hominibus nota, libro liturgico adhibito qui a compenti auctoritate iam sit approbatus atque a Sede Apostolica recognitus.[18]Quodsi eae celebrationes certis temporibus frequentius recurrunt, Episcopus dioecesanus brevem relationem ad Congregationem de Divino Cultu et Disciplina Sacramentorum mittat, in qua condiciones, numerum participantium et editiones adhibitas describantur.

 

 

II

DE TEXTUUM LITURGICORUM TRANSLATIONE
IN LINGUAS POPULARES
 

 

1.      Principia generalia cuivis translationi apta 

19.    Sacrae Scripturae verba necnon alia, quae dicta sunt in celebrationibus liturgicis, praesertim in celebrandis sacramentis, non in primis spectant, ut sint quasi speculum interioris dispositionis fidelium, sed veritates exprimunt, quae temporis ac loci fines exsuperant. Per haec enim verba Deus cum dilecti Filii sui Sponsa semper colloquitur, Spiritus Sanctus christifideles in omnem veritatem inducit verbumque Christi in eis abundanter inhabitare facit atque Ecclesia omne, quod ipsa est, et omne, quod credit, perpetuat atque transmittit, dum preces omnium fidelium ad Deum per Christum et in virtute Spiritus Sancti vertit.[19]  

 

20.    Textus liturgici latini Ritus romani, dum e saeculis experientiae ecclesialis in transmittenda fide Ecclesiae a Patribus accepta hauriunt, ipsi fructus sunt nuper allatus instaurationis liturgicae. Ut tantum patrimonium tantaeque divitiae serventur et per saecula transmittantur, ad principium in primis attendatur versionem textuum liturgicorum Liturgiae romanae opus esse non tam artificii quam potius textus primigenios in linguam popularem fideliter et accurate reddendi. Licet debita concedatur facultas verba componendi atque syntaxim et stylum statuendi ad textum popularem profluentem et orationis popularis cursui idoneum exarandum, textus vero originalis seu primigenius oportet ut, quantum fieri potest, integerrime et peraccurate transferatur, nullis scilicet interpositis omissionibus vel additamentis, quoad argumentum rerum, nec paraphrasibus aut glossis inductis; accommodationes ad proprietates seu indolem variorum sermonum popularium oportet sint sobriae et caute efficiantur.[20]

 

21.    In translationibus praesertim, quae populis recentius ad fidem Christi adductis destinantur, fidelitati et congruentiae cum sensu textus primigenii interdum opus est ut vocabula iam in usu communi nova ratione adhibeantur, verba vel locutiones novae condantur, voces textuum primigeniorum diverso scribendi modo reddantur vel aptentur pronuntiationi linguae popularis,[21]aut adhibeantur figurae sermonis quae ipsum sensum locutionis latinae integre exprimant, licet verbis aut syntaxi ab eadem differant. Huiusmodi consilia, praesertim cum de re maximi momenti agatur, exhibeantur deliberationi omnium Episcoporum, ad quos pertinet, antequam textui definitivo inserantur. Praeterea omni ex parte explicentur in relatione, de qua infra ad n. 79. Peculiari ratione cautela adhibeatur in vocabulis inducendis, quae de religionibus ethnicis ducta sunt.[22]

 

22.    Accommodationes textuum secundum articulos 37-40 Constitutionis "Sacrosanctum Concilium" considerentur ut veris necessitatibus culturalibus et pastoralibus respondentes, non ortae e mera voluntate novitatem aut varietatem assequendi, nec putentur modi editiones typicas emendandi aut earundem summam sententiarum theologicarum mutandi, sed normis et procedendi rationibus regantur, quae in praedicta Instructione Varietates legitimae continentur.[23]Quapropter translationes in linguam popularem librorum liturgicorum, quae recognitionis causa Congregationi de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum proponuntur, contineant, praeter ipsam translationem cum quibusvis accommodationibus explicite praescriptis in editionibus typicis, tantum aptationes seu mutationes, quae assensu iam gaudeant scripto eiusdem Dicasterii.

 

23.    In translationibus textuum manu ecclesiastica compositorum, etsi eiusdem textus fontem quae inveniatur inspicere et ope subsidiorum ad historiam aliasque scientias pertinentium agere expedit, tamen semper ipse textus editionis typicae latinae transferendus est.  

         Quotiescumque in textu biblico aut liturgico servantur vocabula sumpta de aliis linguis antiquis (ex. gr. verba "Alleluia" et "Amen", vocabula aramaica in Novo Testamento contenta, vocabula graeca de "Trisagion" sumpta, quae in Improperiis feriae VI in Passione Domini proferuntur, et "Kyrie eleison" Ordinis Missae, praeter multa nomina propria) deliberandum est an eadem in nova populari translatione conservanda sint, saltem inter alia possibiliter eligenda. Immo, diligens respectus textus primigenii interdum postulabit, ut hoc modo agatur. 

 

24.    Praeterea omnino non licet translationes fieri e translationibus iam in alias linguas peractis, cum immediate ex textibus originalibus oporteat eas deduci, scilicet, de latino, quod spectat ad textus liturgicos manu ecclesiastica compositos, de lingua hebraica, aramaica vel graeca, si casus fert, quod respicit ad textus Sacrarum Scripturarum. Item in exarandis translationibus Sacrorum Bibliorum ad usum liturgicum, pro more inspiciendus est ut subsidium textus Novae Vulgatae editionis a Sede Apostolica promulgatae, ad traditionem exegeticam servandam, quae peculiariter ad Liturgiam Latinam spectat, sicut alibi in hac Instructione est expositum.[24]

 

25.    Ut ea, quae in textu originali continentur etiam fidelibus peculiari institutione intellectuali carentibus pateant et ab iis intellegantur, translationibus id sit proprium, ut quibusdam verbis exprimantur, ad intellegentiam accommodatis, quae tamen simul dignitatem, decorem atque accuratum argumentum doctrinale huiusmodi textuum servent.[25]Per verba laudis et adorationis, quae reverentiam et animum gratum fovent erga Dei maiestatem eiusque potentiam, misericordiam, atque naturam transcendentem, translationes fami ac siti Dei vivi congruent, quas populus aetatis nostrae experitur, dum simul ad dignitatem et pulchritudinem ipsius celebrationis liturgicae conferunt.[26]

 

26. Indoles textuum liturgicorum, utpote instrumentum potentissimum ad elementa fidei et morum christianorum in vita christifidelium inculcanda,[27]in translationibus omni cura est servanda. Item translatio textuum congruere debet cum sana doctrina.

 

27.    Etiamsi vitanda sunt vocabula aut locutiones, quae, propter indolem suam nimis insuetam aut importunam, facilem impediunt intellegentiam, nihilominus textus liturgici oportet considerentur vox Ecclesiae orantis potius quam peculiarium coetuum aut singulorum hominum, ideoque immunes esse debent ab usu nimis obnoxie inhaerendi modis vigentium expressionum. Si vero vocabula aut locutiones aliquando in textibus liturgicis adhiberi possunt, quae a sermone usitato et cotidiano differunt, haud raro hoc ipso evenit, ut textus revera faciliores ut memoria teneantur et efficaciores in rebus supernis exprimendis exstent. Immo videtur observantiam principiorum in hac Instructione expositorum prodesse ad gradatim efficiendum in omni lingua vulgari stylum sacrum, qui et tamquam sermo proprie liturgicus agnoscatur.Item fieri potest ut certa quaedam ratio loquendi, quae aliquantulum obsoleta in cotidiano sermone habeatur, pergat in liturgico contextu servari. Similiter, in locis biblicis transferendis, ubi vocabula aut locutiones specie inelegantes continentur, vitandus est nisus inconsideratus hanc proprietatem abstergendi. Haec vero principia Liturgiam eximent necessitate revisionum frequentium, cum de diversis agatur exprimendi modis, qui e populi consuetudine abierunt.

 

28.    Sacra Liturgia non solum hominis intellectum devincit, sed totam etiam personam, quae est "subiectum" plenae et consciae participationis in celebratione liturgica. Sinant igitur interpretes signa imaginesve textuum et actiones rituales per se loqui, neque nitantur nimis explicitum reddere id, quod in textu originali est implicitum. Eandem ob causam, prudenter caveatur, ne textus explanationis addantur, qui in editione typica absunt. Attendatur insuper, ut in editionibus popularibus saltem aliquot textus lingua latina exarati serventur, praesertim de inaestimabili thesauro cantus gregoriani, quem Ecclesia ut Liturgiae romanae proprium agnoscit et qui ideo in actionibus liturgicis, ceteris paribus, principem locum obtinere debet.[28]Cantus enim ille maxime valet ad spiritum humanum ad res supernas elevandum.

 

29.    Homiliae et catechesis est textuum liturgicorum significationem exponere,[29]quae mentem Ecclesiae in lucem accurate ponat, quod spectat ad sodales Ecclesiarum particularium vel communitatum ecclesialium a plena communione cum Ecclesia Catholica seiunctarum, communitatum Iudaeorum aut ad sectatores aliarum religionum, necnon ad veram dignitatem et aequalitatem omnium hominum.[30]Similiter est catechistarum vel illius, qui homiliam habet, rectam interpretationem textuum transmittere, praeiudicio vel discrimine quovis iniusto destitutam quoad personas, genus, conditionem socialem, stirpem vel alia, quae vero textibus sacrae Liturgiae minime insunt. Quamvis eiusmodi consideratio interdum iuvet, ut optetur inter varias translationes certae cuiusdam locutionis, tamen ne habeatur causa textum biblicum aut liturgicum rite promulgatum immutandi.

 

30.    Multis in linguis nomina et pronomina habentur, quae unam eandem formam praebent coniunctim pro utroque genere, masculino et feminino. Instantia ut eiusmodi usus mutentur, non necessario habenda est tamquam effectus vel manifestatio germanae progressionis ipsius sermonis vigentis. Etiamsi necesse sit per catechesim caveatur, ut eiusmodi vocabula intellegi pergant hoc sensu "inclusivo", in ipsis translationibus tamen saepe fieri non potest, ut diversa vocabula adhibeantur sine detrimento subtilitatis in textu postulatae, influxus reciproci variorum eius verborum et locutionum eiusve concinnitatis. Exempli gratia, cum textus originalis utitur singulo vocabulo, nexum exprimenti inter singulum hominem et familiae vel communitatis humanae universitatem atque unitatem (sicut verbum hebraicum "adam", graecum "anthropos", latinum "homo"), haec ratio linguae textus primigenii servanda est in translatione. Quemadmodum aliis temporibus historiae accidit, Ecclesia ipsa libere statuere debet rationem linguae, quae maxime eius missioni doctrinali inserviat, neque decet eam subici normis glottologicis exterius iniunctis, quae huiusmodi missioni sint detrimento.

 

31.    Singillatim: consilia systematice suscepta confugiendi ad improvidas solutiones sunt vitanda, sicut substitutio inconsiderata vocabulorum, commutatio a numero singulari ad pluralem, unicae vocis significationem collectivam exprimentis fractio in partes masculinam et femininam, aut inductio vocabulorum impersonalium vel abstractorum, quae omnia efficere possunt, ne proferatur idem sensus plenus alicuius verbi aut locutionis textus originalis. Huiusmodi solutiones periculum afferunt difficultates theologicas et anthropologicas in translationem inducendi. Hae sunt aliae normae peculiares:

a)      Ubi de Deo omnipotenti vel de singulis personis Sanctissimae Trinitatis agitur, veritas traditionis atque statutus usus cuiusque linguae circa usum generis sunt servandi.

b)     Cura specialis adhibeatur oportet eo consilio, ut vocabula coniuncta "Filius hominis" fideliter et diligenter reddantur. Magnum momentum christologicum et typologicum huius locutionis postulat etiam, ut per totam translationem regula sermonis adhibeatur, quae praestet haec vocabula coniuncta comprehendi posse in contextu totius translationis.

c)      Vocabulum "patres", quod multis in locis biblicis et in textibus liturgicis manu ecclesiastica compositis invenitur, reddatur congruenti vocabulo masculino in linguas vernaculas, prout in contextu existimatur illud referri sive ad Patriarchas aut reges populi electi in Vetere Testamento sive ad Patres Ecclesiae.

d)     Quantum fieri potest in certa aliqua lingua populari, usus pronominis feminini potius quam neutri servandus est, si ad Ecclesiam refertur.

e)      Vocabula propinquitatem familiarem aut alias relationes significantia, veluti "frater", "soror", etc., quae dilucide sunt aut masculina aut feminina pro contextu, observentur in translatione.

f)      Genus grammaticum angelorum, daemonum et paganorum deorum dearumque secundum textum originalem in lingua populari servetur, quantum fieri potest.

g)      In cunctis hisce rebus necesse est mens attendat ad principia, quae supra sunt exposita ad nn. 27 et 29.

32. Non licet translationem textus primigenii plenam significationem arctioribus finibus circumscribere. Vitandae sunt propterea locutiones propriae praeconiorum negotiatoriorum aut consiliorum vel inceptorum politicorum et ideologicorum, modorum caducorum vel obnoxiorum regionalibus idiomatibus vel ambiguitatibus significationis. Enchiridia scholarum ad stylum pertinentia vel similia opera, cum his proclivitatibus nonnumquam indulgent, nequeunt haberi exemplaria pro translatione liturgica. Opera autem, quae communi ratione putantur "classica" in unaquaque lingua populari, utilia esse possunt ad proprium exemplar idoneum quoad vocabula et usum.

33.    Usus litterarum uncialium in textibus liturgicis editionis typicae latinae necnon in translatione liturgica Sacrorum Bibliorum - sive honoris titulo sive alio modo cuiusdam momenti quoad sensum theologicum - in lingua populari retineatur, prout saltem structura alicuius linguae id fieri posse concedat.

 

2. Aliae normae ad versiones Sacrorum Bibliorum et ad praeparationem Lectionariorum pertinentes

 

34.    Potius optandum est versionem Sacrarum Scripturarum parare, servatis principiis sanae exegesis atque exquisitae rationis litteratorum, qua autem diligenter attendatur ad postulata peculiaria usus liturgici, quod spectat ad stylum, verborum electio, et optionem inter unam alteramve interpretationem.

35.    Ubi eiusmodi versio Sacrorum Bibliorum in certam aliquam linguam non habetur, necesse erit adhibere versionem iam ante paratam, et translationem opportune mutare, ut apta sit usui in liturgico contextu, secundum principia in hac Instructione proposita.

36.    Ut fideles possint saltem textus maxime significantes Sacrae Scripturae memoria tenere, quibus etiam in privatis orationibus informentur, summi est momenti ut translatio Sacrorum Bibliorum, usui liturgico destinata, quadam uniformitate ac stabilitate sit praedita, ita ut in omni territorio habeatur una tantum translatio approbata, quae in cunctis partibus variorum librorum liturgicorum adhibeatur. Huiusmodi stabilitas maxime est optanda in Sacrorum Bibliorum translationibus quorum crebrior est usus, veluti in Psalterio, quod est fundamentalis liber precum pro populo christiano.[31]Conferentiae Episcoporum instanter animantur ut pro territoriis suis prospiciant licentiae et editioni integrae translationis Sacrarum Scripturarum, studio et lectioni privatis fidelium destinatae, quae ex omni parte cum textu in sacra Liturgia adhibito congruat.

37.    Si translatio biblica, unde Lectionarium est compositum, ostendit lectiones, quae ab illis in textu liturgico latino propositis differunt, attendatur oportet omnia ad normam Novae Vulgatae editionis esse referenda quoad textum canonicum Sacrarum Scripturarum definiendum.[32]Ideo in textibus deuterocanonicis et alibi, scilicet ubi sunt traditiones manu scriptae variae, translatio liturgica oportet iuxta eandem traditionem conficiatur, quam Nova Vulgata editio est secuta. Si translatio quaedam iam peracta optionem praebet contrariam iis, quae in Nova Vulgata editione redduntur, quod pertinet ad traditionem textualem subiacentem, ad ordinem versiculorum aut similia, remedium oportet afferatur in quovis Lectionario apparando, ita ut conformatio ad textum liturgicum latinum approbatum pergatur. In novis translationibus apparandis utile erit, licet sine obligatione, ut numeratio versiculorum quam arctissime hunc textum sequatur.

38.    Saepe conceditur ut, de consensu editionum critica ratione vulgatarum et probantibus generatim peritis, lectio altera versiculi inducatur. Hoc autem non licet, ad textus liturgicos quod attinet, si de elementis lectionis agitur, quae momentum habent ob eorum convenientiam cum liturgico contextu, vel si principia in hac Instructione edita aliter in discrimen adducuntur. Circa locos hoc destitutos consensu critica ratione textus, peculiaris ratio ducatur earum optionum, quae textu approbato latino continentur.[33]

39.    Circumscriptio pericoparum biblicarum omnino conformetur ad Ordinem lectionum Missae vel ad alios textus liturgicos approbatos et recognitos, ut casus fert.

40.    Servatis postulatis sanae exegesis, omnis cura adhibeatur, ut verba sententiarum biblicarum communiter usitarum in catechesi et in orationibus devotionem popularem exprimentibus retineantur. Ex altera parte summa ope nitendum est, ne corpus verborum aut stylus recipiantur, quae populus catholicus facile confundat cum loquendi consuetudine communitatum ecclesialium non catholicarum, aut aliarum religionum, ne inde confusio oriatur vel molestia afferatur.

41.    Opera detur, ut translationes ad intellectum locorum biblicorum ab usu liturgico ac traditione Patrum Ecclesiae transmissum conformentur, praesertim cum de textibus magni momenti agitur, sicut psalmi et lectiones in praecipuis celebrationibus anni liturgici adhibitae; his in casibus diligentissime curetur oportet, ut translatio traditum sensum christologicum, typologicum aut spiritualem exprimat atque unitatem et nexum inter utrumque Testamentum manifestet.[34]Quapropter:

a)      expedit ut Novae Vulgatae editioni inhaereatur, cum necesse sit decernere inter varias rationes, quae possunt haberi, maximam idoneam illam ad exprimendum modum, quo textus more tradito lectus est et receptus in traditione liturgica latina;

b)     ad haec assequenda proposita referatur etiam ad antiquissimas versiones Sacrarum Scripturarum, velut graecam versionem Veteris Testamenti "a LXX viris" communiter nuncupatam, quae usui fuit christifidelibus inde a priscis Ecclesiae temporibus;[35]

c)      iuxta traditionem ab immemorabili receptam, immo in supradicta versione "LXX virorum" iam perspicuam, nomen Dei omnipotentis, sacro tetragrammate hebraice expressum, latine vocabulo "Dominus", in quavis lingua populari vocabulo quodam eiusdem significationis reddatur.

         Denique translatores instanter moneantur, ut attente perspiciant historiam interpretationis, quae hauriri potest e locis biblicis in scriptis Patrum Ecclesiae prolatis, vel etiam ex imaginibus biblicis crebrius in arte et hymnodia christiana praebitis.

42.    Licet cavendum sit, ne historico contextui locorum biblicorum obscuritas afferatur, perpendat translator verbum Dei, in Liturgia nuntiatum, non esse ut documentum quoddam mere historicum. Textus enim biblicus non modo de praeclaris hominibus et eventis Veteris ac Novi Testamenti agit, sed de mysteriis quoque salutis, et ad fideles nostrae aetatis necnon ad eorum vitam repetit. Servata semper norma fidelitatis erga textum originalem, cum aliquod verbum vel locutio optionem praebet inter plures translationis rationes, quae fieri possunt, conetur, ut optio illa secum ferat auditorem seipsum ac lineamenta quaedam suae vitae in personis et eventibus in textu propositis quam vivide agnoscere.

43.    Omnes formae quae caelitum imagines et gesta in humanam figuram fingunt vel denominationibus definitis seu "concretis" exprimunt, quod saepissime in sermone biblico evenit, modo nonnumquam vim suam servant, cum ad litteram vertuntur, velut in Novae Vulgatae editionis vocabula "ambulare", "brachium", "digitus", "manus", "vultus" Dei, "caro", "cornu", "os", "semen", "visitare"; quae vero potius est ne explanentur aut interpretata reddantur per voces vulgares magis "abstractas" vel vagas. Ad vocabula quaedam quod attinet, velut ea, quae "anima" et "spiritus" in Nova Vulgata transferuntur, cavendum est de principiis supra, ad nn. 40-41, expositis. Ideo vitandum est ut pro iis pronomen personale aut verbum magis "abstractum" potius habeatur, nisi hoc, aliquo in casu, stricte necessarium sit. Cogitetur enim translationem ad litteram factam locutionum, quae mirae animadvertantur in sermone vulgari, hanc ipsam ob rem audientis inquisitionem exposcere atque occasionem dare catechesis tradendae.

44. Ut aptior sit translatio in Liturgia enuntiari, necesse est vitetur omnis locutio ambigua auditu vel eo perplexa, ut audiens sensum rei amittat.

45. Praeter ea, quae in Praenotandis Ordinis lectionum Missae exponuntur, in biblico Lectionario vulgari sermone comparando ad postulata quae sequuntur attendatur:

a) Loci Sacrae Scripturae in Praenotandis allati omnino congruant cum translatione eorundem locorum in biblicis lectionibus, quae in Lectionario continentur.

b) Item tituli ad argumentum pertinentes, qui lectionibus praeponuntur, biblicam translationem in lectione adhibitam accurate retineant, si haec congruentia in Ordine lectionum Missae adest.

c) Item demum verba, prout in Ordine lectionum Missae praescripta, initio lectionis posita et "incipit" nuncupata, sequantur quam arctissime versionem biblicam in linguam vulgarem, unde de more sumpta sunt, neque aliis translationibus inhaereant. Quod vero ad huiusmodi elementa attinet, quae ipsius textus biblici non sunt, in Lectionariis componendis accurate vertantur ex latino in sermonem vulgarem, nisi Conferentia Episcoporum petierit et consecuta sit praeviam licentiam Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, qua concessum sit, ut alia procedendi ratio in lectionum introitu haberetur.

 

 

3.                 Normae circa translationem ceterorum textuum liturgicorum

 

46.      Normae supra statutae et eae, quae Sacram Scripturam respiciunt, applicari debent, mutatis mutandis, textibus quoque liturgicis ecclesiastica manu compositis.

47.      Quoniam translatio thesaurum orationum oportet transmittat perennem sermone quodam expressum, qui scilicet intellegi possit in "contextu culturali", cui destinatur, regatur etiam persuasione, qua vera precatio liturgica non solum culturae ingenio formatur, sed ipsa ad efformandam culturam confert, quapropter nihil mirum si aliquatenus differre potest a sermocinatione communi. Translatio liturgica, quae debitam auctoritatis atque integritatis sensus textuum originalium rationem reddit, praestat, ut lingua sacra vulgaris gignatur, cuius vocabula, syntaxis et grammatica cultus divini propria sint, licet vero non praetermittant vim et auctoritatem habere in sermonem cotidianum, sicut evenit in linguas gentium antiquioris evangelizationis.

48.      Textus praecipuarum festivitatum per annum liturgicum occurrentium fidelibus praebeantur translatione, quae facile memoria tenetur, ita ut etiam in privatis orationibus possint adhiberi.

 

A. De vocabulis

49.    Traditionis liturgicae romanae aliorumque catholicorum Rituum est, ut in eorum orationibus habeatur ratio per se cohaerens vocabulorum et eloquendi consuetudinum, libris Sacrae Scripturae et ecclesiali traditione sancitorum, potissimum autem scriptis Patrum Ecclesiae. Ratio ergo translationis librorum liturgicorum gerendae convenientiam faveat inter textum biblicum ipsum et textus liturgicos, manu ecclesiastica compositos, verbis biblicis aut de ipsis mentionem quandam saltem implicitam refertos.[36]In huiusmodi textibus expedit, ut translator dirigatur ratione eloquendi propria translationis Sacrarum Scripturarum iam approbatae pro usu liturgico in territoriis, in quorum utilitatem translatio efficitur. Eodem tempore cura impendatur, ne textus deprimatur, eo quod nimis insistitur in subtilioribus huiusmodi significationibus biblicis inhabiliter provehendis.

50.    Cum libri liturgici Ritus romani multa contineant verba fundamentalia traditionis theologicae ac spiritualis Ecclesiae romanae, studeatur, ut horum vocabulorum ratio servetur, ne pro verbis alia substituantur, quae aliena sint ab usu liturgico et catechetico populi Dei in certo contextu culturali et ecclesiali. Quapropter haec principia specialiter sunt observanda:

a)      In transferendis verbis rationem theologicam maxime significantibus, conveniens coordinatio quaeratur inter textum liturgicum et translationem in linguam vulgarem Catechismi Ecclesiae Catholicae auctoritate probatam, si eiusmodi translatio habetur aut componitur in linguam, de qua agitur, aut in linguam maxime affinem;

b)     Item cum dedecet, ut idem vocabulum vel eadem locutio in textu liturgico servetur quam in Catechismo, translator curare debet, ut reddatur totus sensus doctrinalis ac theologicus, qui in vocabulis atque in integritate textus ipsius continetur;

c)      Vocabula, quae progressu quodam sunt aptata in lingua aliqua vulgari, ut singuli liturgici ministri, vasa, supellectilia et vestes, distinguantur a personis rebusque similibus, ad vitam usumque cotidianam pertinentibus, serventur neque pro iis verba tali sacra indole carentia substituantur;

d)     Constantia in transferendis vocabulis magni momenti servanda est per varias partes Liturgiae, ratione, ut decet, habita n. 53 infra positi.

51.    Ceterum varietati vocabulorum in textu originali occurrenti respondeat, quantum fieri potest, varietas, qua translationes sint praeditae. Exempli gratia, usus eiusdem vocabuli vulgaris, quo variae formae verborum latinorum reddantur, sicut "satiari", "sumere", "vegetari" et "pasci" ex una parte, aut nomina "caritas" ac "dilectio" ex altera, aut item vocabula "anima", "animus", "cor", "mens" et "spiritus", cum iterantur, textum potest extenuare ac tritum efficere. Item defectus in translatione variorum modorum Deum alloquendi, velut "Domine", "Deus", "Omnipotens aeterne Deus", "Pater", et cetera, aut variorum verborum supplicationem exprimentium, potest translationem efficere taediosam atque obscurare modum locuplem ac speciosum, quo in textu latino relatio inter fideles ac Deum significatur.

52.    Translator nitatur servare "denotationem" seu sensum primarium verborum ac locutionum, quae in textu originali inveniuntur, necnon "connotationem" seu parva discrimina significationis vel affectus ab illis evocatam, et sic efficere, ut textus pateat aliis ordinibus significationis, qui fortasse consulto in textu originali erant quaesiti.

53.    Quotiescumque vocabulum aliquod latinum significationem habet gravem, quam difficile est in linguam aetate nostra vigentem reddere (veluti verba "munus", "famulus", "consubstantialis", "propitius", etc.), in translatione adhiberi possunt variae rationes, sive eo quod vocabulum uno verbo sive pluribus coniunctis redditur sive ut vocabulum novum condatur, fortasse aptatum aut transcriptum diverso scribendi modo, respectu habito textus primigenii (cf. supra n. 21), sive inducendo vocabulum, quod iam habetur pluribus sensibus praeditum.[37] 

54.    In translationibus proclivitas ad rem psychologicam introducendam vitetur, quod fit praesertim cum loco locutionum, quae de virtutibus theologicis agunt, aliae ponuntur, quae mere ad motus affectionum humanarum referuntur. Quoad verba aut locutiones, quibus theologica notio causalitatis proprie divinae redditur (ex. gr., latine expressa verbis "praesta, ut ... "), vitandum est, ipsorum loco, verba aut locutiones mere exteriorem aut profanam rationem auxilii ferendi significantia adhibere.

55.    Nonnulla vocabula, quae in textum latinum liturgicum prima facie inducta esse videntur metri causa aut aliarum rationum pertinentium ad technicam disciplinam litterarum, revera saepe significationem proprie theologicam praebent, quapropter in translationibus, quantum fieri potest, servanda sunt. Necesse est, ut vocabula, quae aspectus mysteriorum fidei et christianorum animi rectum habitum exprimunt, accuratissime transferantur. 

56.    Vocabula quaedam, quae ad thesaurum pertinent totius Ecclesiae primaevae aut ad magnam eius partem, atque alia, quae ad humani ingenii patrimonium sunt adiuncta, in translatione observentur, quantum fieri potest, ad litteram, sicut verba responsionis populi "Et cum spiritu tuo" aut locutionis "mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa" in actu paenitentiali Ordinis Missae. 

 

B. De syntaxi, stylo ac genere litterario

57.    Indoles insignis Ritus romani, qui res enucleate breviter et pressius exprimit, in translatione, quantum fieri potest, servetur. Insuper in variis partibus librorum liturgicorum, quam opportunum videtur, eandem rationem pro eadem locutione transferenda servare. Haec principia sunt observanda:

a)      Connexio inter enunciata, ut exstat, ex. gr. in locutionibus subordinatis et relativis, in verborum dispositione et variis rationibus parallelismi, plene, ut fieri potest, servetur modo linguae vulgari accommodato.

b)     In translatione vocabulorum, quae in textu originali continentur, servetur, ut fieri potest, eadem persona, numerus, genus.

c)      Significatio theologica verborum causalitatem, propositum aut eventum exprimentium (veluti "ut", "ideo", "enim" et "quia"), quamvis variae linguae diverso modo proferendi utantur, servetur.

d)     Principia, supra ad n. 51 exposita, ad varietatem vocabulorum spectantia, observentur etiam quod attinet ad varietatem eorum syntaxis et styli (ex. gr., in positione intra Collectam vocabulorum, casu vocativo, ad Deum directorum).

58.    Genus litterarium et rhetoricum variorum textuum Liturgiae romanae servetur.[38]

59.    Quoniam textibus liturgicis, ipsa eorum indole, propositum est ut ore proferantur et audiantur in celebratione liturgica, modi quidam dicendi eorum sunt propria, qui a communi loquendi consuetudine aut a textibus, qui tacite leguntur, differunt, velut exempla recurrentia et cognoscibilia syntaxis et styli, tonus sollemnis aut sublimis, agnominatio et consonantia, imagines concretae ac vividae, iteratio, parallelismus et discrepantiae, rhythmus quidam, et interdum vis lyrica operum poeticorum. Si fieri non potest, ut eadem elementa styli de textu primigenio in lingua vulgari usurpentur (ut saepe contingit, veluti cum de agnominatione vel de consonantia agitur), nihilominus translator oportet animadvertat horum elementorum quaesitum effectum in animum auditoris, quoad argumentum vel discrepantiam inter notiones vel emphasin, et cetera. Deinde cum aliqua sollertia uti debet omnibus facultatibus linguae vulgaris, ut integre, quantum fieri possit, eundem effectum assequatur, non solum quidem circa ipsum argumentum, sed etiam circa res alias. In textibus poeticis maior flexibilitas exquiratur in translatione, eo consilio, ut comprobari possit officium ipsius formae litterariae in argumento textus reddendo. Nihilominus locutiones peculiare momentum doctrinale et spirituale habentes aut illae, quae peculiariter sunt pernotae, ad litteram transferantur, ut fieri potest.

60.    Magna pars textuum liturgicorum ea est mente composita, ut canantur a sacerdote celebranti, a diacono, a cantore, a populo vel a schola cantorum. Quapropter textus transferatur oportet, ut idoneus fiat ad notas musicas. Attamen in textu notis musicis aptando plene attendatur ad auctoritatem textus ipsius, ita ut neque pro textibus e Sacra Scriptura neque pro iis e Liturgia desumptis, iam recognitione praeditis, paraphrases substituantur, eo spectantes, ut cantus facilior reddatur, neque hymni usurpentur, qui generatim aequales esse putentur.[39]

61.    Textus cantui destinati peculiaris sunt momenti, cum fidelibus ingerant sensum sollemnitatis celebrationis atque unitatem in fide et caritate per unitatem vocum manifestent.[40]Hymni et cantica, quae in hodiernis editionibus typicis continentur, minimam partem constituunt immensi thesauri historici Ecclesiae Latinae atque valde expedit ut in editionibus lingua vulgari typis datis serventur, etiam una cum aliis, lingua vulgari immediate exaratis. Textus cum cantu edendi directo ipsa lingua vulgari compositi, potius depromantur de Sacra Scriptura atque de thesauro liturgico.

62.    Textus quidam liturgici manu ecclesiastica compositi variis actionibus ritualibus sociantur peculiari habitu corporis, gestibus et usibus signorum expressis. Itaque in elaborandis aptis translationibus expedit, ut ad elementa attendatur sicut tempus ad textum recitandum necessarium, eius convenientiam cum recitatione vel cantu, aut cum continuis repetitionibus, etc.

 

4.        Normae ad specialia textuum genera spectantes

 

A. De Precibus eucharisticis

 

63.    Culmen totius actionis liturgicae est Missae celebratio, in qua, per vices, Prex Eucharistica seu Anaphora locum praecipuum obtinet.[41]Quapropter translationes Precum eucharisticarum approbatarum summa cum diligentia sunt parandae praesertim quoad formulas sacramentales, circa quas specialis procedendi ratio infra, ad nn. 85-86, praescribitur.

 

64.    Revisiones translationum, quae postmodum sequantur, sine causis necessariis non debent notabiliter mutare textum vulgarem iam approbatum Precum Eucharisticarum, quas fideles gradatim memoria tenuerint. Quotiescumque translatio omnino nova necessario postulatur, observentur ea quae infra, ad n. 74, dicuntur.

 

B. De Symbolo vel professione fidei

65.    Symbolum seu professio fidei eo tendit, ut universus populus congregatus verbo Dei in lectionibus e sacra Scriptura nuntiato et per homiliam exposito respondeat et ut regulam fidei proferendo formula pro usu liturgico probata magna fidei mysteria recolat et confiteatur.[42]Symbolum transferendum est verbis accuratis, quae traditio Ecclesiae Latinae ipsi tribuit, servato usu primae personae singularis, qua manifesto declaratur: "confessio fidei traditur in symbolo quasi ex persona totius Ecclesiae, quae per fidem unitur".[43]Insuper, verba "carnis resurrectionem" ad litteram sunt transferenda, quotiescumque Symbolum Apostolorum in Liturgia praescribitur vel adhiberi potest.[44]

 

C. De "Praenotandis" ac textibus indolis rubricalis vel iuridicae

66.    Omnes partes uniuscuiusque libri liturgici eadem ratione transferri debent, qua in textu latino editionis typicae ostenduntur, non exceptis institutione generali, praenotandis et instructionibus variis ritibus antepositis, necnon singulis rubricis, quae totius structurae Liturgiae sunt fulmentum.[45]Distinctio inter varia munera liturgica et appellationem ministrorum liturgicorum, propriis eorum titulis declaratis, ut in rubricis editionis typicae, in translatione accurate servetur, ratione, ut decet, habita eorum, quae supra, ad n. 50c, dicuntur.[46]

67.    Ubi eiusmodi praenotanda aut alii textus editionum typicarum explicite postulant accommodationes aut definitiones, rem specifice indicantes, quae a Conferentiis inducantur, ex. gr., partes Missalis quae a Conferentia Episcoporum pressius definiendae sunt,[47]licet eiusmodi praescripta textui inserere, dummodo eiusmodi partes recognitionem Apostolicae Sedis acceperint. Ex natura rei, non expedit hoc in casu, ut eae partes transferantur adamussim, prout in editione typica exstant. Nihilominus, mentio fiat decretorum approbationis Conferentiae Episcoporum et recognitionis a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum concessae.

68.    In popularium editionum initio collocentur decreta, quibus editiones typicae sunt promulgatae a Dicasterio competenti Apostolicae Sedis, ratione ducta praescriptionum ad n. 78 expositarum. Ponantur etiam decreta, per quae translationibus concessa est recognitio Sanctae Sedis, aut ipsa saltem recognitio concessa memoretur, additis die, mense, anno et numero protocolli decreti a Dicasterio emanati. Cum haec etiam monumenta historica sint, nomina Dicasteriorum aliorumve Apostolicae Sedis Institutorum accurate debent transferri, quod attinet ad diem promulgationis documenti, nec vero accommodari debent ad nunc vigens nomen eiusdem parisve institutionis.

69.    Editiones librorum liturgicorum lingua vulgari apparatae omni ex parte congruant cum titulis, ordine textuum, rubricis et numerorum ratione, quae in editione typica exstant, nisi in praenotandis iisdem libris praepositis aliter statuatur. Inserantur insuper quaevis additamenta a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum approbata, sive in supplemento quodam seu appendice sive loco suo, prout Sedes Apostolica statuerit.

 

 

III

DE TRANSLATIONUM PRAEPARATIONE
DEQUE COMMISSIONUM ERECTIONE

 

1. De praeparandae alicuius translationis ratione 

70.      Propter officium Episcopis commissum translationes liturgicas procurandi,[48]id opus peculiariter committitur commissioni liturgicae, a Conferentia Episcoporum debite constitutae. Ubi talis commissio deest, munus translationem procurandi concredatur duobus vel tribus Episcopis, in studiis liturgicis, biblicis, philologicis aut musicis peritis.[49]Quod autem ad textuum perscrutationem et approbationem pertinet, omnes et singuli Episcopi hoc officium habere debent ut rem fiducialem directam, sollemnem et personalem.

 

71.      In nationibus ubi plures linguae adhibentur, translationes in singulas linguas vulgares conficiantur et peculiari examini Episcoporum quorum interest subiciantur.[50]Nihilominus ad Conferentiam Episcoporum ut talem spectat ius et potestas circa omnes actus in hac Instructione memoratos ut ad huiusmodi Conferentiam pertinentes; ideoque ad totam Conferentiam spectat textum approbare et Apostolicae Sedi recognitionis causa subicere.

 

72.    Episcopi, in exsequendo munere eis commisso translationes textuum liturgicorum aptandi, diligenter provideant, ut translationes sint fructus nisus vere communis potius quam unius cuiusque personae aut coetus paucorum hominum.

73.    Omnem promulgationem editionis typicae latinae alicuius libri liturgici subsequatur oportet tempestiva exaratio translationis eiusdem libri, quam Conferentia Episcoporum, post debitam eius approbationem, ad Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum mittat, cuius est eam recognoscere secundum normas in hac Instructione expositas, aliisque iure servandis.[51]Si autem de mutatione alicuius tantummodo partis editionis typicae latinae vel de insertione quorundam elementorum novorum agitur, haec innovationes in omnibus editionibus, lingua populari effectis, quae sequentur, plene et fideliter serventur. 

74.    Stabilitas quaedam observetur oportet, quantum fieri potest, in editionibus, quae sequentur, lingua aliqua huius aetatis vigente confectis. Partes populi memoriae mandandae, praesertim si cum cantu eduntur, solum ob causam iustam atque magnam immutentur. Nihilominus, si mutationes maioris momenti necessariae fuerint eo consilio, ut textus aliquis ad normas, quae hac Instructione continentur, conformetur, melius erit ut omnes simul producantur. Quod si fieri contingat, ad editionem novi textus accedat conveniens tempus catechesis.

75.    Translatio librorum liturgicorum expostulat non solum rarum gradum peritiae, sed etiam spiritum orationis et fiduciam auxilii divini, quod non tantum translatoribus conceditur, sed ipsi Ecclesiae, per totum cursum ad approbationem textuum certam ac definitam perducendum. Animus paratus pati ut proprium opus ab aliis expendatur et revideatur, est pernecessarius habitus, quo quivis oportet sit insignis, qui munus liturgicos libros transferendi suscepit. Praeterea omnes translationes vel textus lingua vulgari exarati, non exceptis iis, quae ad praenotanda spectant, atque textus ad rubricas pertinentes oportet sint sine nomine auctoris, quod attinet sive ad personas sive ad instituta e pluribus constantia, ut fieri contingit in editionibus typicis.[52]

 

76.      Ad statuta Concilii Vaticani II de sacra Liturgia in effectum ducenda, patet e maturatione experientiae quasi quattuor decenniorum instaurationis liturgicae a Concilio Oecumenico decursorum, necessitatem habere translationum textuum liturgicorum - saltem quoad linguas diffusiores - non solum Episcopos in Ecclesiis particularibus regendis, sed etiam ipsam Sedem Apostolicam, ut universalem erga christifideles sollecitudinem in Alma Urbe atque per orbem terrarum efficaciter agat. In dioecesi enim romana, praesertim in multis ecclesiis et institutis Urbis, quae ab eadem dioecesi vel ab organis Sanctae Sedis aliquo modo dependent, necnon in actuositate Dicasteriorum Curiae Romanae et Repraesentantium Pontificiorum, maiores linguae latius et frequentius adhibentur, etiam in celebrationibus liturgicis. Quare visum est, ut in posterum, quoad praedictas linguas maiores, Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum in translationibus apparandis pressius seu intimius partem habeat.

 

77.      Quod insuper ad linguas praecipuas attinet, integra translatio omnium librorum liturgicorum tempore congruo conficiatur. Translationes antehac ad interim approbatae perficiantur aut omni ex parte revideantur, ut casus fert, ac postea Episcopis subiciantur ad approbationem definitivam secundum ea quae hac Instructione exponuntur, ac denique ad Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum mittantur, ad Apostolicae Sedis recognitionem impetrandam.[53]

 

78.      Cum agitur de sermonibus minus diffusis, qui ad usum liturgicum approbati sunt, transferri possunt in primis maiores tantum ex libris liturgicis, secundum necessitates pastorales, consentiente Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum. Singuli libri, qui sic seliguntur, integre transferendi sunt, ut supra, ad n. 66, dicitur. Quod attinet ad decreta, institutionem generalem, praenotanda et instructiones, licet ea typis imprimi lingua, quae differt a lingua in celebratione adhibita et nihilominus prorsus intellegitur a sacerdotibus vel diaconis celebrantibus eo in territorio. Licet textum latinum decretorum typis imprimi aut translationi additum aut eius loco positum.

 

 

2. De approbatione translationis ac petitione recognitionis a Sede Apostolica impetrandae 

79.      Approbatio textuum liturgicorum, sive definitiva sive ad interim seu ad experimentum, fieri debet per decretum. Ut hoc legitime patretur, haec, quae sequuntur, oportet observentur.[54]

a) Ad legitima ferenda decreta, duae ex tribus suffragiorum secretorum partes requiruntur, ab omnibus iis qui in Conferentia Episcoporum iure fruuntur suffragium deliberativum ferendi.

b) Omnia acta ab Apostolica Sede probanda, in duplici exemplari exarata, a Praeside et Secretario Conferentiae subscripta sigilloque debite munita, ad Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum sunt transmittenda. Illis actis contineantur:

    i)    nomina Episcoporum vel iure aequiparatorum, qui adunationi interfuerunt,

    ii)    relatio de rebus actis, qua contineri debet exitus suffragationum, ad singula decreta pertinentium, addito numero faventium, adversantium et se suffragii latione abstinentium.

c) Duo exemplaria textuum liturgicorum vulgari sermone apparatorum mittantur; quantum fieri potest, idem textus praebeatur etiam per microdiscum instrumenti computatorii;

d) In relatione peculiari, ea quae sequuntur, dilucide declarentur:[55]

    i)    rationes seu criteria in opere translationis servata,

    ii)    elenchus personarum in diversis laboris gradibus participantium, una cum brevi nota spectante ad ingenii qualitatem et peritiam uniuscuiusque earum,

    iii)   mutationes fortasse inductae respectu prioris translationis eiusdem editionis libri liturgici distincte significentur una cum causis, cur mutationes sint factae,

    iv)   expositio cuiusvis mutationis inductae circa materiam editionis typicae latinae una cum causis, ob quas id necessarium fuerit, et una cum mentione prioris licentiae a Sede Apostolica concessae ad huiusmodi mutationem inducendam.

80.      Usus recognitionem a Sede Apostolica impetrandi pro omnibus translationibus textuum liturgicorum[56]necessariam praestat securitatem, significantem translationem esse authenticam et cum textibus originalibus convenire, et verum vinculum exprimit atque efficit communionis inter beati Petri successorem et fratres in Episcopatu. Quae insuper recognitio non est tantum formalitas quaedam, sed actus potestatis regiminis, absolute necessarius (quo absente, actus Conferentiae Episcoporum vi legis minime gaudet) et quo imponi possunt modificationes, etiam substantiales.[57]Quapropter nullos textus liturgicos translatos aut recenter compositos typis imprimi licet quibus celebrantes aut generatim populus utantur, si recognitio deest. Cum semper oporteat ut lex orandi cum lege credendi concordet ac fidem christiani populi manifestet atque corroboret, translationes liturgicae Deo dignae esse non poterunt nisi ubertatem doctrinae catholicae de textu originali in versionem vulgarem fideliter transferant, ita ut sermo sacer accommodetur ad rem dogmaticam, quam continet.[58]Observandum insuper est principium, iuxta quod unaquaeque Ecclesia particularis cum Ecclesia universali concordare debet non solum quoad fidei doctrinam et signa sacramentalia, sed etiam quoad usus universaliter acceptos ab apostolica et continua traditione;[59]ideoque Apostolicae Sedis debita recognitio spectat ad invigilandum, ut translationes ipsae, necnon legitimae quaedam varietates in eas inductae, nedum populi Dei unitati noceant, ei potius semper inserviant.[60] 

81.      Recognitio ab Apostolica Sede concessa in editione typis excussa indicari debet una cum sententia "concordat cum originali", cui Praeses Commissionis liturgicae Conferentiae Episcoporum subscripserit nec sine vocabulo "imprimatur", a Praeside eiusdem Conferentiae subnotato.[61]Praeterea duo exemplaria cuiusvis editionis typis impressae mittantur ad Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum.[62]

82.      Quaevis mutatio in libro liturgico, a Conferentia Episcoporum iam approbato cum subsecuta recognitione Apostolicae Sedis, spectans ad selectionem textuum ex libris liturgicis iam editis vel mutationem dispositionis textuum, fieri debet secundum modum procedendo, supra n. 79 statutum, ratione etiam habita praescriptionum supra, ad n. 22, expositarum. Quaelibet alia ratio procedendi in peculiaribus rerum adiunctis adhiberi potest solummodo, si per Statuta Conferentiae Episcoporum aut per aequalem legislationem, a sede Apostolica approbatum, ea sit sancita.[63]

 

83.      Ad editiones librorum liturgicorum lingua vulgari exaratas quod attinet, intellegendum est Conferentiae Episcoporum approbationem, necnon Apostolicae Sedis recognitionem, solummodo pro territorio eiusdem Conferentiae valere, neque has editiones sine Apostolicae Sedis licentia in alio territorio adhiberi posse, exceptis in peculiaribus rerum adiunctis, prout supra, ad nn. 18 et 76, memorata sunt, servatisque normis ibi expositis.

 

84.      Ubi Conferentia quaedam Episcoporum bonis vel instrumentis sufficientibus ad librum liturgicum apparandum atque imprimendum careat, Praeses ipsius Conferentiae rem exponat Congregationi de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, cuius est quamvis aliam dispositionem aut capere aut approbare, quoad libros liturgicos una cum aliis Conferentiis editos illosve alibi iam adhibitos usurpandos. Quae vero licentia Sanctae Sedis solummodo ad actum conceditur.

 

3. De translatione et approbatione formularum sacramentalium

 

85.      Circa translationes formularum sacramentalium, quas Congregatio de Cultu Divino iudicio Summi Pontificis subicere debet, sequentia sunt observanda, praeter ea quae ad translationem aliorum textuum liturgicorum requiruntur:[64]

a) Cum de linguis anglica, gallica, germanica, hispanica, italica, lusitana agitur, omnia acta, singulis linguis conscripta, praesententur;

b) Si translatio a textu vulgari iam eadem lingua composito et approbato discrepat, oportet exponatur causa, ob quam mutatio est inducta;

c) Praeses et Secretarius Conferentiae Episcoporum testari debent translationem a Conferentia Episcoporum esse approbatam.

86.      Cum de linguis minus diffusis agitur, omnia peragantur, ut supra sunt exposita. Acta tamen una ex linguis supra dictis, quae latius sunt cognitae, redigeri debent summa cura, ita ut significatio uniuscuiusque verbi linguae vulgaris reddatur. Praeses et Secretarius Conferentiae Episcoporum, postquam peritos, ut necesse est, fiducia dignos consuluerunt, authenticitatem huius translationis testificentur.[65] 

 

4.                 De unica versione textuum liturgicorum

 

87.      Commendatur ut habeatur unica pro unoquoque vulgari sermone versio librorum aliorumque textuum liturgicorum, consilio inito inter Episcopos regionum ubi eadem lingua viget.[66]Si propter rerum adiuncta, id reapse fieri non potest, singulae Conferentiae Episcoporum, praevia consultatione Sanctae Sedis, statuant aut translationem, quae iam habetur, esse accommodandam aut novam apparandam. In utroque casu exquiratur actuum recognitio ex parte Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum.

88.      Si de Ordine Missae iisque partibus sacrae Liturgiae agitur, quae directam populi participationem requirunt, unica habeatur translatio certa quadam lingua composita,[67]nisi aliter, singulis in casibus, provideatur.

89.      Textus qui pluribus Conferentiis communes sunt, ut supra, ad nn. 87-88, ab omnibus et singulis Conferentiis Episcoporum, quae iis uti debent, de more approbandi sunt, antequam eorundem textuum confirmatio ab Apostolica Sede concedatur.[68]

90.      Debito habito respectu traditionum catholicarum atque omnium principiorum et normarum, quae hac Instructione continentur, aptus quidam nexus seu coordinatio maxime optatur, ubicumque fieri potest, inter quasvis translationes, communi usui destinatas in variis Ritibus Ecclesiae Catholicae, praesertim circa textus sacrae Scripturae. Episcopi Ecclesiae Latinae hanc rem foveant in spiritu obsequentis fraternaeque cooperationis.

91.      Similis consensus exoptatur etiam cum Ecclesiis Orientalibus particularibus non Catholicis aut cum auctoritatibus ecclesialium communitatum Protestantium,[69]dummodo ne agatur de textu liturgico ad res doctrinales adhuc disputatas spectante, ac dummodo Ecclesiae vel communitates ecclesiales, de quibus agitur, sectatores habeant sat multos atque ii, qui consuluntur, vere vice fungantur earundem communitatum ecclesialium. Ut periculum scandali aut confusionis inter christifideles omnino vitetur, Ecclesia catholica plenam agendi libertatem in eiusmodi conventionibus, etiam in iure civili, debet servare.

 

5. De commissionibus "mixtis"

92. Apostolica Sedes, ut unitas librorum liturgicorum etiam in linguas populares translatorum haberetur neque bona et conatus Ecclesiae frustra consumerentur, promovit, inter alias solutiones, quae fieri possint, erectionem commissionum "mixtarum", idest earum, quarum operis plures Conferentiae Episcoporum quodammodo participant.[70] 

 

93.      Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum huiusmodi commissionem "mixtam", petentibus Conferentiis Episcoporum, ad quas res spectat, erigit; commissio deinceps secundum statuta ab Apostolica Sede approbata gubernatur.[71]Licet de more auspicandum sit ut de praedicta erectione poscenda necnon de redactione statutorum discernerentur omnes et singulae Conferentiae Episcoporum, quae commissionis quodammodo participant, priusquam de iisdem petitio Congregationi de Culto Divino et Disciplina Sacramentorum subiicitur, tamen, si ob magnum numerum earum Conferentiarum vel ob tempus protractior, quod ad suffragium peragendum forte requiritur, vel ob peculiarem necessitatem pastoralem visum erit praedicto Dicasterio, minime excluditur, ut statuta ab eodem, collatis consiliis, in quantum fieri poterit, aliquorum saltem Episcoporum quibus interest, et exarentur et approbentur.

 

94.      Commissio "mixta", suo indole proprio, adiumentum praebet Episcopis neque pro iis substituitur, quod ad eorum munus pastorale aut cum Apostolica Sede relationes pertinet.[72]Commissio enim "mixta" tertium quid non constituit inter Sedem Apostolicam et Conferentias Episcoporum posita, nec aestimanda est via communicationis inter ipsas. Membra commissionis semper sunt Episcopi, vel saltem Episcopo iure aequiparati. Episcoporum insuper est, ut Membra eiusdem, Commissionem dirigere. 

 

95.      Expedit ut inter Episcopos, qui operis uniuscuiusque Commissionis "mixtae" sunt participes, aliqui saltem sint, quibus est creditum circa res liturgicas in suis cuiusque Conferentiis tractandas, utpote, ex. gr., Praesidibus commissionis Conferentiae de re liturgica.

 

96.      Eiusmodi enim commissio, quantum fieri potest, ope commissionum liturgicarum a singulis Conferentiis Episcoporum dependentium, quae rei intersunt, sive quoad peritos sive quoad instrumenta technica adhibenda sive quoad auxilium "secretariale", officium suum exercet. Praesertim per coordinationem laboris incepti operatur, ita ex. gr. ut a commissione liturgica unius Conferentiae Episcoporum primum schema translationis praeparatur, ab aliis deinde commissionibus, etiam ob diversitatem locutionum eadem lingua in singulis territoriis sponte adhibitis, in melius mutatur. 

 

97.      Expedit ut in singulis laboris temporibus, eiusdem operis aliqui saltem Episcopi participent, donec textus maturus Coetui Plenario Conferentiae Episcoporum examinandus et approbandus praesentetur et immediate a Conferentiae Preside, subscribente etiam Secretario Generali, ad normam iuris Sedi Apostolicae ad recognitionem mittatur.

 

98.      Insuper Commissiones "mixtae" limites sibi ponant eo quod solum textus editionum typicarum pertractant, omittentes omnem rem theoreticam ad hoc earum opus non directe pertinentem, neque cum aliis Commissionibus "mixtis" relationes habeant neque novos textus componant.

 

99.      Firma enim manet necessitas commissiones de sacra Liturgia necnon de musica sacra et arte sacra ad normam iuris in unaquaque dioecesi et territorio Conferentiae Episcoporum erigendi.[73]Hae omnes ad proprium finem obtinendum per se ipsas laborent, ne res ipsis commissas ad quandam commissionem "mixtam" tractanda transeant.

 

100.    Ex qualibet Commissione "mixta" omnes praecipui cooperatores, qui non sint Episcopi quibusque munus ab his commissionibus stabiliter sit mandatum, antequam munus suum incipiant, declarationem indigent "Nihil obstat" a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum concessam, perpensis titulis academicis ac testimoniis ad peritiam spectantibus, attentisque litteris commendatitiis proprii Episcopi dioecesani. In statutis conficiendis, ut supra ad n. 93 est dictum, accuratius describatur, quomodo haec petitio erit postulanda.

 

101.    Omnes, non exceptis peritis, operam conferre debent sine nomine scripto et secreto observato qua condicione cuncti, praeter Episcopos, obligentur vi pactionis.

 

102.    Expedit etiam, ut per temporis intervalla, Statutis definita, munera membrorum, cooperatorum et peritorum renoventur. Propter necessitates usu cognitas, quibus Commissiones quaedam premuntur, Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, poterit, si res ab ea postulatur, per indultum concedere, ut temporis spatium quibusdam membris, cooperatoribus aut peritis statutum, prorogetur.

 

103.    Quod ad Commissiones "mixtas" iam exstantes attinet, statuta earum ad normam n. 93 ceterorumque hac ab Instructione praescriptorum revidenda sunt intra biennium, a die quo vigere incipit haec Instructio. 

 

104.    Ob bonum fidelium, Sancta Sedes sibi reservat ius translationes in quamlibet linguam apparandi et ad usum liturgicum approbandi.[74]Attamen, etiamsi interdum in translationibus apparandis Sedes Apostolica per Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum necessario interveniet, approbatio earundem, ut in usum liturgicum intra fines cuiusvis territorii ecclesiastici assumerentur, spectare pergat ad competentem Conferentiam Episcoporum, nisi aliud, in decreto approbationis eiusdem translationis a Sede Apostolica promulgato, diserte provideatur. Deinde Conferentia decretum approbationis pro illo territorio recognitionis causa remittat Sanctae Sedis, una cum textu ipso, ad normam huius Instructionis ceterorumque iuris statutorum.  

 

105.  Moventibus causis ut supra, ad nn. 76 et 84, expositis, aliisve necessitatibus pastoralibus urgentibus, commissiones, consilia, comitatus vel coetus laboris per decretum Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum eriguntur, quae de translationibus sive singulorum quorundam librorum liturgicorum sive plurium, in una vel pluribus linguis, tractant, quaeque directo ex Apostolica Sede pendent. Quo in casu, in quantum fieri potest, consultabuntur aliqui saltem ex Episcopis, ad quos res pertinet. 

 

6.        De novis textibus liturgicis in lingua vulgari conficiendis 

106.    Circa compositionem novorum textuum liturgicorum, linguis vulgaribus conficiendorum, qui fortasse iis ex editionibus typicis latinis translatis addantur, normae iam vigentes observentur, peculiariter illae, quae in Instructione "Varietates legitimae" continentur.[75]Singularis Conferentia Episcoporum unam aut plures Commissiones instituat ad textus conficiendos aut ad studium ponendum in apta textuum accommodatione, qui textus recognitionis causa ad Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum transmittantur, antequam quibusvis libris edantur, usui celebrantium et generatim christifidelium destinatis.[76]

 

107.    Animo perpendendum est compositionem novorum textuum precationum aut rubricarum non spectare ad se ut ad finem proprium, sed eo consilio suscipi debere, ut peculiari necessitati culturali aut pastorali occurratur. Quapropter hoc est stricte officium Commissionum liturgicarum localium et nationalium, non autem Commissionum, de quibus supra ad nn. 92-104 est dictum. Textus novi, lingua vulgari compositi, sicut aliae accommodationes legitime inductae nihil contineant repugnans muneri, significationi, structurae, stylo, argumento theologico aut tradito thesauro vocabulorum neque aliis magni momenti qualitatibus textuum, quae in editionibus typicis inveniuntur.[77]

 

108.    Cantus et hymni liturgici peculiaris momenti et efficacitatis sunt. Praesertim dominica, "die Domini", cantus populi fidelis ad celebrationem sacrae Missae congregati, non minus quam orationibus, lectionibus et homilia, ratione authentica nuntium afferant Liturgiae, dum sensum communis fidei et communionis in caritate fovent.[78]Si a popolo fideli diffusius adhibentur, satis sint stabiles, ita ut confusio in populo vitetur. Intra quinquennium ab editione huius Instructionis computandos, Conferentiae Episcoporum, necessariam operam conferentibus Commissionibus nationalibus aut dioecesanis ad quas pertinet, aliisque peritis, edendum curent directorium seu repertorium textuum cantui liturgico destinatorum. Eiusmodi repertorium transmittatur, necessariae recognitionis causa, ad Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum.

 

 

                                                                 IV

                          DE LIBRORUM LITURGICORUM EDITIONE

 

109.  Librorum liturgicorum Ritus romani, tantummodo textum latinum praebentium, ea dicitur "editio typica", quae ex decreto Congregationis pro tempore competentis edita sit.[79] Editiones typicae publici iuris factae ante hanc Instructionem Typis Polyglottis Vaticanis vel a "Libreria Editrice Vaticana" divulgabantur; in posterum vero illae erunt de more Typis imprimendae Vaticanis, iure eas divulgandi praedictae "Libreria Editrice Vaticana" reservata.

 

110. Normae huius Instructionis, quoad omnia iura, se referunt ad editiones typicas editas vel edendas sive de integro libro, sive de eius parte agatur: editiones nempe Missalis Romani, Ordinis Missae, Lectionarii Missalis Romani, Evangeliarii Missalis Romani, Missalis parvi e Missali Romano et Lectionario excerpti, Passionis Domini Nostri Iesu Christi, Liturgiae Horarum, Ritualis Romani, Pontificalis Romani, Martyrologii Romani, Collectionis Missarum et Lectionarii de Beata Maria Virgine, Gradualis Romani, Antiphonalis Romani, necnon aliorum librorum cantus gregoriani, atque editiones librorum Ritus romani tamquam editiones typicas per decretum promulgatas, uti v. gr. sunt Caeremoniale Episcoporum et Calendarium Romanum.

 

           111.    Quoad libros liturgicos Ritus romani editione typica promulgatos sive ante sive post Concilium Vaticanum II ex decreto Congregationum pro tempore competentium, Sedes Apostolica per Administrationem Patrimonii aut, eius nomine et mandato, per "Libreria Editrice Vaticana" ius proprietatis, quod vulgo dicitur "copyright", obtinet ac sibi vindicat. Licentia tamen denuo imprimendi ad Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum spectat.

 

           112.    Librorum liturgicorum Ritus romani editiones "iuxta typicam" dicuntur, si agitur de libris lingua latina exaratis qui ex concessione Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum ab editore post editionem typicam parantur.

 

           113.    Ad editiones "iuxta typicam", usui liturgico destinatas, quod attinet: ius libros liturgicos excudendi, qui unum textum latinum referunt, reservatur ad "Libreria Editrice Vaticana" atque iis editoribus, quibus Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum concredere maluit expressis pactionibus, nisi aliud constet ex normis in ipsa editione typica insertis.

       

           114.    Ius libros liturgicos Ritus romani lingua vernacula transferendi vel saltem ad usum liturgicum rite approbandi, atque eos edendi seu typis evulgandi in proprio territorio unice apud Conferentiam Episcoporum permanet, attentis tamen iuribus et recognitionis[80]et proprietatis Sedis Apostolicae, etiam hac in Instructione expositis.  

 

115. Quoad libros vero liturgicos edendos, qui, in linguam vernaculam translati, proprii sunt cuiusdam Conferentiae Episcoporum, ius editionis reservatur editoribus, quibus id Conferentia Episcoporum expressis pactionibus tributum sit, ratione habita tum praescriptorum legis civilis tum consuetudinum iuridicarum in unaquaque natione vigentium pro libris edendis.

 

116.    Ut editor ad editiones "iuxta typicam" usui liturgico destinatas imprimendas procedere possit, debet:

 

a) si agitur de libris tantummodo textum latinum praebentibus, singulis vicibus licentiam obtinere a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, deinde cum Administratione Patrimonii Sedis Apostolicae aut cum "Libreria Editrice Vaticana", quae nomine et mandato eiusdem Administrationis aget, conventionem inire de condicionibus ad publicam horum librorum divulgationem spectantibus;

 

b) si agitur de libris textum lingua vernacula exaratum praebentibus, iuxta rerum adiuncta, licentiam obtinere a Praeside Conferentiae Episcoporum vel Instituti seu Commissionis, qui de Sanctae Sedis licentia plurium Conferentiarum nomine res gerit, simulque cum eo de condicionibus pro publica horum librorum divulgatione conventionem inire, attentis normis et legibus in propria natione vigentibus;

 

c) si agitur de libris qui praesertim textum popularem referunt sed etiam diffuse textum latinum praebent, pro ista parte latina omnia ad normam n. 116a fiant.

 

117.  Iura editionis ac proprietatis ad omnes translationes textuum liturgicorum spectantia, aut saltem iura legis civilis, quae necessaria sunt ad plenam libertatem pollendam in textibus publici iuris faciendis vel corrigendis, penes Conferentias Episcoporum aut earum Commissiones liturgicas nationales maneant.[81]Idem institutum fruatur iure consilia capiendi necessaria ad praecavendum et emendandum usum improprium textuum.

118.  Ubi ius proprietatis de textibus liturgicis in linguam popularem translatis commune sit pluribus Conferentiis Episcoporum, forma licentiae singulis Conferentiis concedendae, in quantum fieri potest, sic exaretur, ut res a singulis ipsis Conferentiis administrentur, ad normam iuris. Sin secus, coetus quidem ad hoc administrandum ab Apostolica Sede erigetur, collatis consiliis cum Episcopis. 

119.    Concordantia librorum liturgicorum cum editionibus typicis approbatis pro usu liturgico, si agitur de textu solummodo lingua latina exarato, constare debet ex attestatione Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum; si autem agitur de textu lingua vernacula exarato vel de casu ut supra, ad n. 116c, expositum, constare debet ex attestatione Ordinarii loci in quo libri publici iuris fiunt.[82]

 

120. Libri, quorum ope textus liturgici cum populo vel pro eodem lingua vulgari proferuntur, ea sint dignitate insignes ut species exterior libri ipsa fideles ad maiorem reverentiam verbi Dei rerumque sacrarum inducat.[83]Idcirco necessarium est ut, quam primum fieri possit, gradus ad tempus institutus superetur, cuius propria sunt foliola et fasciculi in unum collecti, ubicumque habentur. Omnes libri, usui liturgico destinati sacerdotum celebrantium vel diaconorum, magnitudine sint sufficienter ampla, ita ut a libris distinguantur ad usum personalem fidelium spectantibus. In iis nimius vitetur luxus, qui necessarie sumptus afferret, aliquibus immodicos. Pictura linearis involucri et imagines pictae in paginis libri item nobilem quandam simplicitatem prae se ferant atque inductionem eorum solummodo stylorum, qui in contextu culturali vim perennem atque universalem attrahendi habeant.

121.    Etiam in subsidiis pastoralibus pro privato usu fidelium edendis, quae participationem in actionibus liturgicis foveant, editores attendere debent ad iura proprietatis: 

 

           a) Sanctae Sedis, si agitur de textu latino, vel de musica gregoriana in libris cantus edita sive ante sive post Concilium Vaticanum II, iis tamen exceptis quae in usum omnium concessa sunt vel in futurum concedentur;

 

b) unius Conferentiae Episcoporum vel plurium simul Conferentiarum Episcoporum, si agitur de textu lingua vernacula exarato et de musica in eodem textu impressa et quae sit propria Conferentiae vel Conferentiarum.

 

         Ad haec subsidia, praesertim si in forma librorum eduntur, extendi debet licentia Episcopi dioecesani, ad normam iuris.[84]

122.     Invigilandum est optioni inter editores efficiendae, quibus impressio per typos librorum liturgicorum committatur, eos excludendo, quorum libri editi non prompte cognoscantur conformari ad spiritum et normas traditionis catholicae.

123.  Quoad textus vi conventionis cum Ecclesiis particularibus et communitatibus ecclesialibus a plena communione Sanctae Sedis seiunctis effectae, oportet plena et legitima iura Episcoporum catholicorum et Apostolicae Sedis serventur inducendi quasvis mutationes et correctiones quae necessariae reputantur ad eius usum inter catholicos.

124.  Secundum iudicium Conferentiae Episcoporum, libelli vel tabellae pro usu fidelium textus liturgicos complectentes, excipi possunt a regula generali qua libri liturgici lingua vulgari exarati omnia continere debent, quae in textu typico latino seu editione typica habentur. Quoad editiones autem officiales, nempe ad usum liturgicum sacerdotis, diaconi vel competentis ministri laici, serventur ea quae supra, ad nn. 66-69 dicuntur.[85]

125.  Praeter ea, quae in editione typica continentur vel providentur aut singillatim exposita sunt in hac Instructione, nullus textus addatur editioni vulgari, nisi praecedat approbatio a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum concessa.

 

 

V

DE TRANSLATIONE
TEXTUUM PROPRIORUM LITURGICORUM

 

1. De Propriis dioecesium 

126.    In translatione textuum ut typicorum a Sede Apostolica approbatorum Proprii liturgici dioecesium conficienda, haec quae sequuntur sunt observanda:

a) Translatio fiat a Commissione liturgica dioecesana[86]aut alia ab Episcopo dioecesano ad hoc instituta et deinde ab Episcopo dioecesano approbari debet, consilio capto cleri atque in re peritorum;

b) Translatio, recognitionis causa, proponatur Congregationi de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tribus exemplaribus textus typici una cum translatione missis;

c) Relatio insuper exaretur, quae contineat oportet:

    i)    decretum, quo a Sede Apostolica textus typicus approbatus est,

    ii)    rationes seu criteria in translatione observata,

    iii)   elenchus personarum, quae variis in gradibus rei participarunt, una cum brevi descriptione experientiae vel facultatum atque notarum academicarum, quae illis sunt propriae;

d) Cum de linguis agitur minus late diffusis, Conferentia Episcoporum testificari debet textum esse accurate translatum in linguam, ad quam res pertinet, ut supra, ad n. 86.

127.    In textibus typis excussis exhibeantur decreta, per quae translationibus concessa est recognitio Sanctae Sedis, aut saltem recognitio concessa memoretur, additis die, mense, anno et numero protocolli decreti a Dicasterio emanati, eisdem servatis normis ut supra, ad n. 68. Duo exemplaria textuum typis editorum ad Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum transmittantur.

 

2.                 De Propriis familiarum religiosarum 

128.    In translatione textuum ut typicorum a Sede Apostolica approbatorum Proprii liturgici familiae religiosae conficienda, id est Instituti vitae consecratae vel Societatis vitae apostolicae aut alius associationis vel coetus approbati iure illa habendi fruentis, haec, quae sequuntur, sunt observanda:

a) Translatio fiat a Commissione generali liturgica aut ab alia ad hoc constituta a Moderatore Supremo vel saltem de eius mandato Superiori Provinciali dato, et deinde a Moderatore Supremo cum voto deliberativo eius Consilii approbanda est, consilio, pro opportunitate, capto peritorum et sodalium idoneorum Instituti vel Societatis;

b)Translatio, recognitionis causa, proponatur Congregationi de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tribus exemplaribus textus typici una cum translatione missis;

c) Relatio insuper exaretur, quae contineat oportet:

    i)    decretum, quo a Sede Apostolica textus typicus approbatus est,

    ii)    rationes seu criteria in translatione observata,

    iii)   elenchus personarum, quae variis in gradibus rei participarunt, una cum brevi descriptione experientiae vel facultatum atque notarum academicarum, quae illis sunt propriae;

d) Cum de linguis agitur minus late diffusis, Conferentia Episcoporum testificari debet textum esse accurate translatum in linguam, ad quam res pertinet, ut supra, ad n. 86;

e) Circa familias religiosas iuris dioecesani eadem ratio procedendi servetur, praeterquam quod textus ab Episcopo dioecesano, una cum iudicio suae approbationis mittendus, est ad Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum.

129. In Propriis liturgicis familiarum religiosarum, translatio Sacrorum Bibliorum ad usum liturgicum eadem lingua pro eodem territorio ad normam iuris approbata adhibeatur. Si hoc difficile evadit, res ad Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum remittatur.

130.    In textibus typis excussis exhibeantur decreta, per quae translationibus concessa est recognitio Sanctae Sedis, aut saltem recognitio concessa memoretur, additis die, mense, anno et numero protocolli decreti a Dicasterio emanati, eisdem servatis normis ut supra, ad n. 68. Duo exemplaria textuum typis editorum ad Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum transmittantur. 

 

                                                        CONCLUSIO

131.    Approbatio tempore praeterito singillatim concessa translationibus liturgicis non desinit vigere, licet principium vel criterium sit adhibitum, quod ab iis differt, quae in hac Instructione continentur. A die tamen, quo haec Instructio publici iuris facta est, novum temporis spatium coepit initium quoad emendationes efficiendas, aut considerationes denuo disceptandas de sermonibus seu idiomatibus vulgaribus in usum liturgicum inducendis, necnon translationes vulgari sermone iam hucusque confectas recognoscendas. 

 

132.    Intra quinquennium a die, quo haec Instructio publici iuris facta est, Praesides Conferentiarum Episcoporum et Supremi Moderatores familiarum religiosarum et institutorum eiusdem iuris praesentare tenentur Congregationi de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum integram agendi rationem circa libros liturgicos, in cuiusque territorio vel instituto, vulgari sermone redditos.

 

133.    Insuper normae hac Instructione statutae vim totam consequantur ad translationes, quae iam habentur, emendandas, atque praecaveatur ne huiusmodi emendationes ulterius procrastinentur. Novus hic nisus, ut speratur, momentum stabilitatis habebit in vita Ecclesiae, adeo ut firmum fundamentum comparetur, in quo navitas liturgica populi Dei nitatur atque impensa afferatur renovatio catechesis.

 

    Hanc Instructionem, quae de mandato Summi Pontificis, litteris Em.mi Cardinalis Secretarii Status die 1 mensis februarii anno 1997datis (Prot. n.408.304),a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum exarata est, ipse Summus Pontifex Ioannes Paulus II, in audientia die 20 mensis martii anno 2001 Em.mo Domino Cardinali Secretario Status concessa, approbavit et auctoritate Sua confirmavit, mandans ut publici iuris fieret et die 25 mensis aprilis eiusdem anni vigere inciperet.

 

    Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 28 mensis martii anno 2001.

 

Georgius A. Card. Medina Estévez
Praefectus

 

+ Franciscus Pius Tamburrino
Archiepiscopus a Secretis



[1] Cf. Conc. Oecum.Vat. II, Const.de S. LiturgiaSacrosanctum Concilium,nn.1,14,21,33;cf. Conc. Oecum. Trid.,Sess. XXII,diei17septembris1562, Doctr. De ss. Missae sacrif., c. 8:Denz.-Schönm. n. 1749.

[2]Textus quidem in aliam linguam redditus saepius vocabulis "versio", "conversio", "interpretatio", "redditio", vel etiam "mutatio" aut "transductio" latine designatur, ipsa vero actio seu gestus sic faciendi verbis affinibus exprimitur. Quod in Constitutione "Sacrosanctum Concilium" perplurimisque documentis Sanctae Sedis nostra aetate obtinet. Attamen haud raro sensus qui huiusmodi locutionibus in linguis hodiernis attribuitur, notionem alicuius varietatis seu discrepationis respectu habito ad textum primigenium eiusque significationem prae se fert. Ad omnem ambiguitatem excludendam, hac in Instructione, qua explicite de eodem argumento tractatur, adhibetur praesertim vocabulum "translatio" cum verbis ipsi cognatis. Etiamsi usurpatio eorundem durior quoad stylum latinitatis evadit aut de sic dicto "neologismo" redolet, hae locutiones indole quadam internationali gaudent, atque mentem Sedis Apostolicae in nostra aetate communicare faciliusque in multas linguas sine erroris periculo excipi possunt.

[3] Cf.S.Congr.proCult.Div.,Ep.ad Praesides ConferentiarumEpiscoporum"Delinguis vulgaribus inS.Liturgiam inducendis", diei 5 iunii 1976: Notitiae 12(1976)300-302.

[4] Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Ecclesiis Orientalibus Catholicis Orientalium Ecclesiarum, n. 1.

[5] Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium, n. 4; Decr. Orientalium Ecclesiarum, nn. 2, 6. 

[6] Cf. Conc. Oecum. Vat. II,Const. Sacrosanctum Concilium, n. 38; Paulus Pp. VI, Const. Ap. Missale Romanum: AAS 61 (1969) 217-222. Cf. Missale Romanum, editio typica tertia: Institutio Generalis, n. 399.

[7] Congr. de Cult. Div. et Disc. Sacr.,Instr. IV "ad exsecutionem Constitutionis Concilii Vaticani II de sacra Liturgia recte ordinandam" Varietates legitimae,n. 17:AAS87(1995)294-295; Missale Romanum, editio typica tertia: Institutio Generalis, n. 397.

[8] Conc. Oecum. Vat. II,Const. Sacrosanctum Concilium, n. 38;Missale Romanum,editio typica tertia: Institutio Generalis, n. 397. 

[9] Paulus Pp. VI,Allocutio ad Consilium"adexsequendam Constitutionem de S. Liturgia", diei 14 octobris 1968: AAS 60 (1968) 736.

[10] Cf. Congr. de Cult. Div. et Disc. Sacr.,Instr. Varietates legitimae,n. 36: AAS87 (1995) 302; cf. etiam Missale Romanum, editio typica tertia: Institutio Generalis, n. 398.

[11] Cf. Ioannes Paulus Pp. II, Litt.Ap.Vicesimus quintus annus, diei 4decembris 1988, n. 20: AAS 81(1989)916. 

[12]Cf. Paulus Pp. VI, Allocutioiis habita qui operam dant liturgicis textibus in vulgares linguas convertendis, diei 10 novembris 1965: AAS 57(1965)968.

[13] Congr. de Cult. Div. et Disc. Sacr.,Instr.Varietates legitimae: AAS87 (1995)288-314.

[14] S. Congr.proSacr. et Cult. Div.,Ep.ad Praesides Conf. Episc."De linguis vulgaribus in S. Liturgiam inducendis",diei 5 iunii 1976: Notitiae 12 (1976) 300-301.

[15] Cf. Conc. Oecum. Vat. II,Const. Sacrosanctum Concilium, , n.36 §3; S. Congr.proSacr. et Cult. Div.,Ep.ad Praesides Conf. Episc."De linguis vulgaribus inS.Liturgiam inducendis", diei 5 iunii 1976: Notitiae 12(1976)300-301.

[16] Cf. Conc. Oecum. Vat. II,Const. Sacrosanctum Concilium, n. 36 §3; Paulus Pp. VI,Litt.Ap.Sacram Liturgiam,diei 25 ianuarii 1964: AAS 56 (1964) 143;S. Rituum Congr.,Instr. Inter Oecumenici, diei 26 septembris 1964, nn. 27-29: AAS 56(1964) 883;cf. S. Congr. pro Sacr. et Cult. Div., Ep.ad Praesides Conf. Episc."De linguis vulgaribus inS.Liturgiam inducendis", diei 5 iunii 1976: Notitiae 12(1976) 300-302.

[17] Cf. ex. gr. Congr.de Cult. Div. et Disc. Sacr.,Normae de celebranda Missa in"esperanto",diei 20 martii 1990: Notitiae 26(1990)693-694. 

[18] Cf. S. Rituum Congr., Instr. Inter Oecumenici, n. 41: AAS 56(1964) 886.

[19] Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium, n. 33; Const. Dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, n. 8; cf. Missale Romanum, editio typica tertia: Institutio Generalis, n. 2.

[20] Cf. Consilium"ad exsequendam Constitutionem de S. Liturgia", Ep.ad Praesides Conf.Episc.,diei 21 iunii 1967: Notitiae  3(1967) 296; Card. Secr. Status,Litt.adPro-Praefectum Congr. de Cult. Div. et Disc. Sacr. datae, diei1 februarii 1997.

[21] Cf. Congr. de Cult. Div. et Disc. Sacr.,Instr. Varietates legitimae, diei 25 ianuarii 1994, n. 53: AAS87 (1995) 308.

[22] Ibidem, n. 39: AAS87 (1995) 303.

[23] Ibidem: AAS87 (1995) 288-314; cf. Missale Romanum, editio typica tertia, Institutio Generalis, n. 397.

[24] Cf. S. Rituum Congr., Instr. Inter Oecumenici, n. 40, a: AAS 56(1964)885.

[25] Cf. Paulus Pp. VI, Allocutioiis habita qui operam dant liturgicis textibus in vulgares linguas convertendis, diei 10 novembris 1965: AAS 57(1965) 968; Congr. de Cult. Div. et Disc. Sacr., Instr. Varietates legitimae, n. 53:AAS 87 (1995) 308.

[26] Cf. Ioannes Paulus Pp. II, Allocutioad quosdam Civitatum Americae Septemtionalis episcopos in sacrorum liminum visitatione,diei 4 decembris 1993, n. 2:AAS 86 (1994) 755-756.

[27] Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium, n. 33.

[28] Cf. ibidem, n. 116; S. Rituum Congr., Instr. Musicam sacram, diei 5 martii 1967, n. 50: AAS 59 (1967) 314; S. Congr. pro Culto Divino, Ep. qua volumen"Iubilate Deo"ad Episcopos missum est, diei 14 aprilis 1974: Notitiae 10 (1974) 123-124; Ioannes Paulus Pp. II, Ep. Dominicae Cenae, diei 24 februarii 1980, n. 10: AAS 72 (1980) 135;Allocutio adquosdam Episcopos Conf. Civitat. Foederat. Americae Septentr. occasione oblata"Ad limina Apostolorum"coram admissos, diei 9 octobris 1998, n. 3: AAS 91 (1999) 353-354; cf. Missale Romanum, editio typica tertia, Institutio Generalis, n. 41.

[29] Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium, n. 35, 52;S. Congr. Rituum, Instr. Inter Oecumenici, n. 54: AAS 56 (1964) 890; cf. Ioannes Paulus Pp. II, Adh. Ap. Catechesi tradendae, diei 16 octobris 1979, n. 48: AAS 71 (1979) 1316. Missale Romanum,editio typica tertia: Institutio Generalis, n. 65.

[30] Cf. Conc. Oecum. Vat. II,Decr. de Oecumenismo Unitatis redintegratio; Decl. de Ecclesiae habitudine ad Religiones non christianas Nostra aetate.  

[31] Cf.Paulus Pp. VI,Const. Ap. Laudis canticum, diei 1 novembris 1970, n. 8: AAS 63 (1971) 532-533; Officium Divinum, Liturgia Horarum iuxta Ritum romanum, editio typica altera 1985: Institutio Generalis de Liturgia Horarum, n. 100; Ioannes PaulusPp.II,Litt.Ap.Vicesimus quintusannus,n. 8: AAS 81(1989)904-905.

[32] Cf. Conc. Oecum. Trid., SessioIV, diei 8aprilis1546, De libris sacris et de traditionibus recipiendis, et De vulgata editione Bibliorum et de modo interpretandi s. Scripturam:Denz.-Schönm, nn.1501-1508; Ioannes Paulus Pp. II, Const.Ap.Scripturarum thesaurus, diei 25aprilis 1979: AAS 71(1979)558-559.

[33] Cf. Paulus Pp. VI, Allocutioad Cardinales et ad Curiae Romanae Praelatos,diei 23 decembris 1966, n. 11: AAS 59(1967) 53-54; cf.Allocutioad Cardinales et ad Curiae Romanae Praelatos,diei22 decembris 1977:AAS 70(1978)43; cf.Ioannes Paulus Pp. II,Const.Ap.Scripturarum thesaurus,diei 25 aprilis 1979: AAS 71(1979) 558; Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum, editio typica altera 1986, Praefatio ad Lectorem.

[34] Cf. Officium Divinum, Liturgia Horarum iuxta Ritum romanum, editio typica altera 1985: Institutio Generalis de Liturgia Horarum, nn. 100-109.

[35] Cf. Conc. Vat. II, Const. Dei Verbum, n. 22.

[36] Cf.Paulus Pp. VI,Adh.Ap.Marialis cultus,diei 11 februarii 1974,n. 30: AAS 66(1974) 141-142.

[37] Cf. Congr. de Cult. Div. et Disc. Sacr., Instr.Varietates legitimae, n. 53: AAS87 (1995) 308.

[38] Cf. ibidem; cf.Missale Romanum, editio typica tertia: Institutio Generalis, n. 392.  

[39] Cf. Missale Romanum, editio typica tertia: Institutio Generalis, nn. 53, 57.

[40] Cf. Ioannes Paulus Pp. II,Litt. Ap. Dies Domini, n. 50: AAS 90(1998)745.

[41] Missale Romanum, editio typica tertia: Institutio Generalis, n. 78.

[42] Cf.ibidem, n. 67.

[43] S. Thomas Aquinas Summa Theologiae, IIa IIae, I, 9.

[44] Cf. S. Congr. pro Doctr. Fidei, Communicatio, diei2 decembris 1983: Notitiae 20(1984) 181.

[45] Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium, n. 63b; S. Congr. de Cult. Div., Declaratio"De interpretationibus popularibus novorum textuum liturgicorum",diei15 septembris 1969: Notitiae 5(1969) 333-334.

[46] Cf. Congr. pro Clericis et al., Instr. Ecclesiae de mysterio, diei 15 augusti 1997, art. 1-3, 6-12: AAS 89 (1997) 861-865, 869-874.

[47] Cf. Missale Romanum, editio typica tertia: Institutio Generalis, n. 389.

[48] Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium, n. 36; cf. Codex Iuris Canonici, can. 838§ 3.

[49] Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium, n. 44; S. Rituum Congr.,Instr. Inter Oecumenici, nn. 40b, 44; AAS 56(1964) 885-886.

[50] Cf. S. Rituum Congr.,Instr. Inter Oecumenici, n. 40 d; AAS 56(1964)886.

[51] Cf. Codex Iuris Canonici, can. 838.

[52] Cf.S.Congr. pro Cult. Div.,Declaratio, diei 15 maii 1970: Notitiae6(1970) 153.

[53] Cf. Ioannes Paulus Pp. II, Litt.Ap.Vicesimus quintus annus,n. 20: AAS 81(1989) 916.

[54] Cf.Conc. Oecum. Vat. II,Const. Sacrosanctum Concilium, n. 36; Paulus Pp. VI,Litt. Ap. Sacram Liturgiam, IX: AAS 56 (1964) 143; S. Rituum Congr.,Instr. Inter Oecumenici,nn. 27-29:AAS 56(1964)883; Comm. centraliscoordinandispost Conciliumlaboribuset Conciliidecretisinterpretandis,Responsum ad propositum dubium:AAS 60(1968)361;cf. S. Congr. pro Sacr. et Cult. Div., Ep.ad Praesides Conf. Episc."De linguis vulgaribus inS.Liturgiam inducendis",  diei 5iunii1976 Notitiae 12(1976) 300-302.

[55] Cf. S. Rituum Congr., Instr. Inter Oecumenici, n. 30: AAS 56(1964) 883; S. Congr. pro Sacr.etCult. Div.,Ep.ad Praesides Conf.Episc."De linguis vulgaribus inS.Liturgiam inducendis", diei 5 iunii 1976: Notitiae 12(1976)302.

[56] Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const.Sacrosanctum Concilium,n.36; S.RituumCongr.,Instr.Inter Oecumenici, nn.20-21,31: AAS 56 (1964) 882, 884;Codex Iuris Canonici, can. 838.

[57] Cf. Pont. Comm. Codici Iuris Recognoscendo, Acta: Communicationes 15 (1983) 173.

[58] Cf. Paulus Pp. VI, Allocutio ad Sodales et Peritos Consilii "ad exsequendam Constitutionem de S. Liturgia", diei 13 octobris 1966: AAS 58 (1966) 1146; Allocutio ad Sodales et Peritos Consilii "ad exsequendam Constitutionem de S. Liturgia", diei 14 octobris 1968: AAS 60 (1968) 734.

[59] Missale Romanum,editio typica tertia, Institutio Generalis, n. 397.

[60] Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 13; cf. Ioannes Paulus Pp. II, Litt. Ap.motu proprio datae, Apostolos suos, diei 21 maii 1998, n. 22: AAS 90 (1998) 655-656.

[61] Cf. Codex Iuris Canonici, can. 838§ 3.

[62] Cf. S. Congr. de Sacr.et Cult. Div.,Ep.ad Praesides Conf.Episc. "De linguis vulgaribus in S. Liturgiam inducendis", diei 5 iunii 1976: Notitiae 12(1976) 302.

[63] Cf.  ibidem, pp.300-302.

[64] Cf. S. Congr. pro Cult.Div.,Ep. ad Praesides Conf. Episc. "Denormis servandis quoad libros liturgicos in vulgus edendos, illorum translatione in linguas hodiernas peracta",diei25 octobris 1973: AAS 66(1974) 98-99; S. Congr. de Sacr. et Cult. Div.,Ep.ad Praesides Conf.Episc. "De linguis vulgaribus in S. Liturgiam inducendis", diei5iunii 1976: Notitiae 12(1976) 300-302.

[65] Cf. S. Congr. pro Cult. Div.,Ep. ad Praesides Conf. Episc."Denormis servandis quoad libros liturgicos in vulgus edendos, illorum translatione in linguas hodiernas peracta",diei25 octobris 1973: AAS 66(1974) 98-99; S. Congr. de Sacr. et Cult. Div.,Ep.ad Praesides Conf.Episc. "De linguis vulgaribus in S. Liturgiam inducendis",  diei 5 iunii 1976: Notitiae 12(1976) 300-302.

[66] Cf. S. Congr. pro Cult. Div., Normae "De unica interpretatione textuum liturgicorum", diei6februarii 1970: Notitiae 6(1970) 84-85; cf.S. Rituum Congr.,Instr. Inter Oecumenici, n. 40 c: AAS 56(1964) 886.

[67] Cf. S. Congr. pro Cult. Div.,Normae "De unica interpretatione textuum liturgicorum", diei6februarii 1970: Notitiae 6(1970) 84-85.

[68] Cf. ibidem, p. 85.

[69] Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. Dei Verbum, n. 22; Codex Iuris Canonici, can. 825, §2; Pont. Cons.adUnitatem christianorumfovendam, Directorium Oecumenicum, diei 25 martii 1993, nn. 183-185, 187: AAS 85(1993) 1104-1106; cf.Codex Canonum Ecclesiarum Orientaliumcan. 655, §1.

[70] Cf. Consilium"ad exsequendam Constitutionem de S. Liturgia",Ep.Praesidis, diei 16 octobris 1964: Notitiae 1(1965) 195; Paulus Pp. VI, Allocutiohabita iis qui operam dant liturgicis textibus in vulgares linguas convertendis, diei 10 novembris 1965: AAS 57(1965) 969; S. Congr. de Cult. Div.,Normae de unica interpretatione textuum liturgicorum,diei 6 februarii 1970: Notitiae 6(1970) 84-85.

[71] Cf. S. Rituum Congr., Instr. Inter Oecumenici, n. 23 c: AAS 56 (1964) 882; Codex Iuris Canonici, cann. 94, 117, 120; cf. Ioannes Paulus Pp. II, Const. Ap. Pastor Bonus, diei 28 iunii 1988, art. 65: AAS 80 (1988) 877.

[72] Cf. Ioannes Paulus Pp. II, Litt. Ap. Apostolos suos, diei 21 maii 1998, nn. 18-19: AAS 90 (1998) 653-654.

[73] Cf. Pius Pp. XII, Litt. Enc.Mediator Dei, diei 20 novembris 1947: AAS 39(1947) 561-562; Conc. Oecum. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium,nn. 44-46;Paulus Pp. VI, Litt. Ap. Sacram Liturgiam: AAS 56 (1964) 141; S. Rituum Congr., Instr. Inter Oecumenici, nn. 44-46: AAS 56 (1964) 886-887.

[74] Codex Iuris Canonici, cann. 333, 360; Ioannes Paulus Pp. II, Const. Ap. Pastor Bonus, diei 28 iunii 1988, art. 62-65: AAS 80 (1988) 876-877; cf. S. Congr. pro Cult. Div., Ep. ad Praesides Conf. Episc. "Denormis servandis quoad libros liturgicos in vulgus edendos, illorum translatione in linguas hodiernas peracta", diei 25 octobris 1973, n. 1: AAS 66 (1974) 98.

[75] Cf. Congr. de Cult. Div. et Disc. Sacr., Instr.Varietates legitimae, diei 25 ianuarii 1994: AAS87(1995)288-314.

[76] Cf. ibidem, n. 36: AAS87 (1995)302.

[77] Cf. Missale Romanum, editio typica tertia: Institutio Generalis, n. 398.

[78] Ioannes Paulus Pp. II,Litt. Ap. Dies Domini, diei 31 maii 1998, nn. 40, 50: AAS 90 (1998) 738, 745.

[79] Cf. Codex Iuris Canonici, can. 838 § 2.

[80]Cf. ibidem, can. 838 § 3.

[81] S.Congr. pro Cult. Div.,Declaratio, diei 15 maii 1970: Notitiae6(1970) 153.

[82] Cf. Codex Iuris Canonici, can. 826 § 2; cf. etiam infra, n. 111.

[83] Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium, n. 122; S. Rituum Congr., Instr. Inter Oecumenici, n. 40 e: AAS 56 (1964) 886.

[84]Codex Iuris Canonici, can. 826 § 3.

 

[85] Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. Sacrosanctum Concilium, n. 63b; S. Congr. de Cult. Div.,Declaratio"De interpretationibus popularibus novorum textuum liturgicorum",diei 15 septembris 1969: Notitiae 5(1969) 333-334.

[86] Cf. Pius Pp. XII, Litt.Enc.Mediator Dei, diei 20novembris 1947: AAS 39(1947) 561-562; Conc. Oecum. Vat. II,Const. Sacrosanctum Concilium, n. 45.

 

top